Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 360. , S. 344
empfangen zu haben.
Noverint universi tam presentes quam futuri, quod cgo Lambertus Jacobi civis mercator Florentinus habeo potestatem et speciale man datum a Manetto Reinaldi de Pulcis meo concive et mercatore Florentino pro se et sociis eius infrascriptis, cuius potestatis et man- dati tenor talis est: Ego Manettus cte.1)... Predictis itaque potestate et mandato in me receptis confiteor et recognosco, me nomine pre- dictorum Manetti et sociorum suorum recepisse ex parte et nomine domini Sifridi archiepiscopi supradicti in presentia testium, qui in- ferius nominabuntur, Brugis in Flandria de prefata peennie summa mille quadringentas septuaginta marcas sterlingorum bonorum et legalium, duodecim solidis pro marca qualibet computatis, et sic
') Hier folgt die Urkunde Nr. 359.
321
mcmoratis mercatoribus bene pagatum et solutum esse confíteor no- 1 mine domini archiepiscopi supradicti de mille quadringentis septua ginta marcis sterlingorum, que superius sunt expresse, et nichilomi- nus nomine ipsorum mereatorum ct pro1) quolibet eorum in solidum exceptioni non recepte, non habite, non numerate ac non solute sibi pecimie omni fraude et dolo exclusis renuncio, faciens per stipula- tionem legitimam et simpliciter et expresse pro eis et quolibet eorum pactum de non petendo iterum pecuniam supradictam. Ceterum in hiis omnibus et singulis renuncio nomine predictorum mereatorum insimul et divisim omnibus exceptionibus, defensionibus realibus et personalibus, litteris iuris et facti, impetratis et impetrandis, iuris canonici et civilis auxilio ac omnibus aliis, que ipsis Manetto et soeiis eius contra premissa competunt aut competere poterunt in fu turum. Testes aderant huic facto rogati ad hoc specialiter vocati etc. In cuius rei testimonium etc. Datum etc.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 360. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/f4aab737-899f-4921-af2b-d4dfad191793/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success