Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 188. , S. 176
1279 Notum sit tam futuris quam presentibus, quod dominus Herman nus miles dictus Scherfgin cum voluntate uxoris sue Christine et ])uerorum suorum legavit et donavit pro salute anime sue domni sancti spiritus in Colonia unam quartam partem in domo apud por- tam Martis, que vocatur domus Kleyngedanck, sicut ibi iacet in di- visione, ct hereditatem suam, que sita est in platea vulturis, ante et retro subtus et superius, sicut ibi iacet, et quartam molendini in Reno in perpetuum ad usus pauperum tali conditione, quod magistri el provisores domus saneti spiritus in Colonia dabuut de antedicta he- reditate singulis annis fratribus predicatorum 8 solidos de Colonia in crastino divisionis apostolorum, videlicet in anniuersario Hermanni dicti Scherfgin et 4 s. in vigilia sancti Maximini episcopi in anni versario domine Blitze, item fratribus minoribus 6 solidos den. Colon. in crastino predicto divisionis apostolorum in anniversario suo, item monialibus sancti Maximini episcopi tres solidos den. Coloniensium in crastino divisionis apostolorum in anniversario suo, item 12 s. denar. Colon. dominabus ad sanctam Mariam altam camerario earum here- ditarie ct perpetue 6 solidis in nativitate sancti Johannis Baptiste ct alios sex solidos in nativitate Christi. Item sciendum est, quod magistri et provisores domus sancti spiritus in Colonia in perpetuum dabunt ad commemorandam diem obitus sui 6 maldra panis et nnam parvam valens marcam et quatuor amas cervisie in remedium animc sue antedictis Christi pauperibus ad eorundem consolationem et hoc adiecto, quod si antedicti magistri et provisores domus sancti spiritus prenotatos den. non persolverint, sicut sunt prescripti, quod tunc antedicta Cristina relicta predicti Hermanni Scherfgin et eorum he- redes liberam habeant potestatem recipiendi antedicta bona in usus suos ct solvere legata predicta et super omnia magistri et provisores domus sancti spiritus in hereditate predicta nullam potestatem alie nandi neque vendendi habebunt. Cuius rei testes sunt dominus Theo- doricus Raze, Lodewicus de Salice, Pilegrimus Nyger, Gerhardus Krantz, Arnoldus Ungevuch, Hermannus Schoneweder, Emilricue, Wi- nandus, Albertus, Philippus; ad conservandum presens cedula est conscripta et sigillo domus sancti spiritus et domini Hermanni militis dicti Scherfgyn communita.
153
Actum et datum anno domini MCCLxxVIIH, in vigilia Johannis 1279 Baptiste.
Aus dem Renthuche des h. Geisthauses f. 206, im Archiv der Armenver- waltung.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 188. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/fd53ba34-e7bf-431e-aada-f83a1f4091af/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success