Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 424. , S. 453
442
1261 Engilberto, vestro capellano, et in archiepiscopum Coloniensis ecclesie nobis ad patrem, dominum et pastorem Electo, vestre sanctitati at- tentissima precum instantia supplicamus, quatinus eius promotioni ulterius dirigende, cuius consummatio a vestra sanctitate dependet, fauorem beniuolum dignemini exhibere. Ipse namque Electus a vestro et sedis apostolice dono gratie confirmandus vestram paratus fuerat incunctanter personaliter adire presentiam sanctitatis, nisi quod sta- tim eum tanta guerrarum hostilium impedimenta vallabant, Nobilium videlicet virorum de Marcha, de Seyne, de Nassowe Comitum, Wal- rami quoque de Juliaco et eisdem assistentium plurimorum, terre nobilium et magnatum, quod nisi in principio resisteretur insultibus eorundem, ipso exeunte de patria, terra tota ipsius patrie extitisset in maximo tyrannice inuasionis dispendio derelicta. Unde nos ipsum hac vice quasi maxime renitentie manere compulimus et inuitum. Habeat igitur supplicamus vestra inde eum paternitatis sanctitas ex- cusatum. Et nos habere dignemini in benedictionis paterne gratia commendatos, qui semper esse studebimus erga vos et sanctam Eo- manam ecclesiam deuotionis filii speciales.
Datum Colonie xvII. kal. Novembris, anno d. mcc. sexagesimo primo.
Aus Lacombletfs Urkundenbuch, Bd. II. Nr. 507.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 424. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/054b3a0d-4224-4164-9982-7a1dac6b1088/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success