Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 48. , S. 70
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 48. , S. 70


fuit.1) Nos itaque solita beniuGlentia aures regie serenitatis in-
clinantes precibus predictorum burgensium ipsis et nobili ciuitati Coloniensi, tamquam dilectis et semper diligendis Imperii fidelibus, regium per omnia prebentes fauorem, omnia ipsis et eorum ciuitati, vt superius pretaxatum est, a recolendo inclito genitore nostro indulta rata in perpetuum habenda approbamus atque presentis scripti pa- trocinio sigillo maiestatis nostre communito confirmamus, statuentes atque Regali auctoritate firmiter precipientes, ne ulla omnino persona humilis vel alta, secularis vel ecclesiastica, hanc nostre approbationis et confirmationis paginam infringere vel ausu temerario ei aliquo um- quam tempore presumat contraire. Quod qui facere attemptauerit, maiestatis nostre indignationem cum debita pena se nouerit incurrisse. Huius rci testes sunt: Albertus Magdeburgensis archiepiscopus. Otto Wirzburgensis episcopus. Chunradus Ratisponensis episcopus. Otto Frisingensis episcopus. Sifridus Augustensis episcopus. Engelbertus Coloniensis electus. Vlricus Pattauiensis electus. Liupoldus dux Austrie et Styrip. Hermannus et Fridericus fratres marchiones de Baden. Comes Lvdwicus de wirtemberch. Bertoldus de niffen et
') Hier folgt der Tcxt der Urkunde von 1193, Quellen Bd. 1 S. 603 von: Im- peratorie bis „statuimus" S. 604 Z. 9 v. o.
57
filium snus hainricus. Anselmus de Justingen marscalcus imperii. 1215 Wernherus de bonlandia dapifer Imperii. Waltherns de Sipf pinccraa imperii. Dieto camerarius et alii quam plures.
Signum domini Friderici sccundi diuina fauente clementia Roma- norum regis et semper augusti et regis Sycilie inuictissimi.
Ego Chunradus dei gratia Metensis et Spirensis episcopus, Impe- rialis aule Cancellarius, vicedomini Sifridi Moguntini archiepiscopi tocius Germanic archicancellarii recognoui.
Acta sunt hec Herbipoli anno dominice Incarnationis millesimo ducentesimo xv, regnante domino Friderico secundo et gloriosissimo Romanorum et Sycilie Rege et semper augusto, anno regni ipsius iu Germania quarto, in Sycilia vero xvIIi, feliciter. Datum per manus Bertoldi de Niffen Imperialis aule prothonotarii, II. non. mensis Maii, indictione v.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel schon erhalten.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 48. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/0935af34-fbe1-4019-8b9e-1f01d7c41dbe/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success