useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 294.
Signature:  Nr. 294.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
im Juni.
Der Propst Arnold von St. Gereon bekundet, unter welcher Bedingung die Propstei von dem jezeitigen Propst besessen werden soll. — 1250,
Source Regest: Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 294. , S. 308
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 294. , S. 308

    Graphics: 
    x

    Arnoldus dei gratia sancti Gereouis in Colonia prepositus. Vniuersis christi fidelibus tam presentibus quam futuris in perpetuum. Notum esse volumus vniuersis, quod cum statutum esset in nostro Capitulo, quod domus nostra claustralis, que fuit Theoderici de Hengebach quondam nostri antecessoris, nobis a capitulo nostro vendita pro certa summa pecunie in perpetuam nostri memoriam prepositure Ecclesie nostre sancti Gerconis perpetuo esset annexa, tali conditione interiecta, quod

    297

    si quis post nos Ecclesie nostre prepositus fieret, si domum haberet 1251 claustralem, hanc assignare deberet in manus Capituli in continenti, ita quod Capitulum eam conuertendi in vtilitatem Ecclesie liberam haberet facultatem, si vero domum claustralem uon haberet, a die sue electionis aut etiam institutionis ad quindecim dies viginti quin- que marcas nostre Ecclesie dare teneretur, sub conditione et pena, que in caita super hoc confecta a nostro Capitulo plenius continen- tur, nos considerato, quod circa eandem domum a tempore predicti statuti multas, magnas et graues, vtiles ac necessarias impensas fe- cimus ad ipsius edificationem predictam summam pecunie de eadem domo persoluendam ampliare volentes interueniente Alexandri decani et tocius Capituli nostri voluntate et consensu prouida deliberatione sic duximus ordinandum, vt predicto statuto debitam firmitatem opti- nente prepositus quilibet, qui post nos erit, si domum claustralem habuerit, eam assignabit in manus Capituli iuxta conditionem et for- mam suprascriptam; quam si non habuerit, a die sue electionis aut institutionis infra quindecim dies quadraginta marcas Coloniensium denariorum vsualium pro domo predicta prepositure annexa Ecclesie nostre soluet et assignabit vel cautionem pro eis faciet, quam iuxta primum statutum de viginti quinque marcis facere tenebatur. Alioquin penam sustineat et incurrat, que in dicto statuto continetur, usque ad plenam ipsarum quadraginta marcarum solutionem. Simili modo semper faciet quicumque prepositus alii in ipsa prepositura succedet, scilicet quod si domum claustralem non habet, quam assignet Eccle- sie, quadraginta marcas in memoriam perpetuam sui antecessoris, sicut superius expressum est, eidem Ecclesie assignabit. Ut autem hec ordinatio prouide ad utilitatem nostre Ecclesie facta in perpe- tuum inconcussa permaneat et a nullo omnino hominum imposterum impugnetur, presentem cartulam sigillo nostro et sigillis Alexandri decani et Capituli nostri fecimus communiri. Nos autem Alexander decanus et capitulum sancti Gereonis in testimonium, quod hec eadem ordinatio de communi ct omnium nostrorum voluntate et consensu facta est et quod eam uolumus inperpetuum firmam et illesam per- manere, sigilla nostra huic cartule duximus apponenda.

    Actum anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo, Mense Junio.

    Nach dem Original im Provincial-Archiv zu Dusseldorf. Das Capitels-Siegel verletzt, die beiden anderen gut crhalten.

    298

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.