Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 246. , S. 259
C(onradus) dei gratia sancte Coloniensis Ecclesie Archiepiscopus sacri Imperii per ytaliam Archicancellarius. Vniuersis presentem pagi- nam inspecturis eternam in Domino salutem. Ex parte Dilectorum in christo H. Prepositi et Capituli sanctorum apostolorum in Colonia nobis fuit supplicatum, quatinus ordinationem quandam de nouo inter ipsos factam super fructibus stipendiorum, qui suspenduntur in eorum ecclesia, eo quod sollerti consideratione prehabita ipsam utilitati Ec- clesie sue prospicerent profuturam, nostra dignaremur auctoritate confirmare, tenor autem ipsius ordinationis talis est: Capitulum san- ctorum apostolorum in Colonia vniuersis tam presentibus quam futu- ris, ad quorum noticiam presens littera peruenerit, salutem in domino. Cum ante tempora nostra et in nostro tempore fructus stipendiorum suspensorum in Ecclesia nostra partim pertinerent ad Prepositum-et partim ad capitulum, Nos diligenti tractatu prehabito et considerato, quod tam capitulo quam Preposito expediret, de prudentum virorum consilio taliter inter Nos et Prepositum est ordinatum, quod omnes fructus stipendiorum suspensorum in Ecclesia nostra de cetero ad capitulum inperpetuum pertinebunt, ita quod Prepositus nichil iuris in illis habebit, sed Capitulum pro sua voluntate de ipsis ordinabit. In reconpensationem autem illius partis, quam habuit prepositus in dictis stipendiis, ipse denarios prebende sue, qui solebant cedere ad culturam vinearum nostrarum apud Brynich et apud Burnheim, inte- graliter percipiet et capitulum ipsi preposito annuatim dabit quatuor carratas vini de vineis nostris, duas carratas apud Brynich et de aliis vineis nostris duas, siue parum siue multum vini ha- beatur. Insuper Prepositus quicunque fuerit pro tempore de hiis, que solent dari tantum presentibus in choro, portionem suam habe- bit sicut vnus de fratribus presentibus in choro. Nos itaque Heinricus prepositus cousiderantes, ordinationem supra scriptam tam Capitulo
248
1246 nostro quam nobis quam etiam successoribus nostris inperpetuum ex- pedire, consenciendo in ipsam expresse eam approbamus et ratam habemus. Hanc quoque ordinationem inter nos habitam Dominus C. Coloniensis archiepiscopus ratam habet et eam confirmauit, sicut in suis litteris super hoc confectis plenius continetur. Ne autem hec in ■) dubium possint deuocari, presens pagina conscripta est et sigillis nostris H. videlicet prepositi et Ecclesie nostre communita. Actum anno Domini mccxl quinto, Mense Januario.
Nos igitur iustis et rationabilibus dictorum Prepositi et Capituli peti- tionibus digne annuentes, ordinationem superius scriptam ratam haben- tes confirmamus et uolumus ipsam perpetue firmitatis inviolabile robur optinere. Vniuersos etiam et singulos, qui se dicte ordinationi opponunt aut eam labefactare uel infirmare moliuntur, sentencia excommunica- tionis iam a nobis lata innodamus. In huius quoque rei et confirma- tionis nostre testimonium et perpetuam firmitatem presentem litteram conscriptam sigilli nostri duximus munimine roborandam.
Actum anno Domini mccxl Quinto, Mense Januario. Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel schdn erhalten.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 246. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/0ddc59b2-a7c5-4537-a690-6396e44db95a/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success