Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 211. , S. 221
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 211. , S. 221


Notum sit tam futuris quam presentibus, quod Herimannus Gozlini et uxor eius Beatrix ita inter se conuenerunt et disposuerunt, uter eorum alterum superuixerit, XvIII solidos hereditarios, quos habebant in domo fabrice contiguata ct sita in angulo uersus Gurcenig, libe- ram quocumque uoluerit diuertendi habebit potestatem.
Notum, quod Henricus de Vileke et uxor eius Methildis compa- rauerunt sibi domum cum area, que sita est ex latere curie, que dicitur Gurcenigerhof, erga Gozwinum de Brusalia et uxorem eius Richmudim, sicut ipsi eam in sua possidebant proprietate, ita quod iure et sine contradictione obtinebunt.
Notum, quod Herimannus filius Herimanni de capite apri et Alei- dis de morte patris sui obtinuit proprietatem dimidietatis quatuor mansionum sub tribus tectis, que contigue sunt domui thome ex op- posito cimiterii sancti Martini uersus Marporcen
Actum anno domini mcCxl.
Aus einem Fascikel eines Schreinsbuches Sancti Albani im Archiv des Land- gerichtes.
u 14
210
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 211. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/107d1a89-7800-41ea-8b86-6e75faf450dc/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success