Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 916. , S. 234
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 916. , S. 234

1241 Notum sit tam futuris quam presentibus, quod Cristina, que fue- rat filia Godescalci bucen et Blithildis de morte parentum suorum dimidietatem octaue partis domus site inter pannorum uenditores do- mui dominorum sanctorum apostolorum contiguate uersus domum Iconis cum cellariis, cubiculis et lobiis et mensis ex opposito sitis cum lobiis desuper et cubiculis forum respicientibus, in quibus stant pellifices, ante et retro, subtus et superius, prout ibi iacet; item di- midietatem quatuor mansionum sub uno tecto, que site sunt ex op- posito palatii iuxta domum, que quondam fuit Euerardi cleingedanc, uersus renum, subtus et superius, ante et retro, prout ibi iacent; item dimidietatem unius dimidietatis domus pistoree site in noua platea iuxta domum pistoream domini Ludewici de Mulingazzen su- perius, similiter et dimidietatem dimidietatis domus pistoree site in platea molendinorum, cuius altera dimidietas domus est domini Theo- derici de Mulingazzen, ubicumque... prescripte [?] hereditates eam in partitione attingunt, ita obtinuit, quod iure et sine contradictione ipsa et maritus eius Gozwinus de vrisbeim obtinebunt. Et sciendum, quod predicta Cristina et maritus eius Gozwinus super omni heredi- tate prescripta et mobilibus et supellectili ad manus Conradi fra- tris predicte Cristine penitus effestucauerunt. Anno domini mccxli.
Aus einem Fascikel eines Schreinsbuches im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 916. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/13eea309-de43-4994-ab06-2ebbaf5db7a0/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success