useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 70.
Signature:  Nr. 70.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Frater Philippus beati Lupi Trecensis abbas omnibus presentes litteras inspecturis in domino salutem. Notum facimus universitati vestre, quod in preseucia nostra constituti Mathias Guidonis Marconis, Johannes Judei et Lucas Marquisanus nobiles cives Romani confessi sunt, se tantum recepisse a Girardo nuncio archiepiscopi Coloniensis de debito, quod tenebatur eis solvere dominus E. archiepiscopus Co- loniensis, sicut in litteris domini pape Rome confectis plenius conti- netur, et eciam de debito nonaginta duarum marcharum, quas pre-
Philipp, Abt von St. Lupus zu Troyes, bekundet eine Abkunft, die Erz- bischof Engelbert verschiedener Forderungen wegen mit romischen Biirgern getroffen. — 1221, October.
Source Regest: 
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 70. , S. 97
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 70. , S. 97

    Graphics: 
    x

    ") Stephanus, gemass ciner Original-Urkunde im Stadt-Archiv.

    84

    1221 dicti cives Romani solverunt Bartholomeo Mallalardo civi Romano de precepto dicti Girardi nuncii predicti archiepiscopi, quod adhuc dictus archiepiscopus et ecclesia Coloniensis tenetur eis persolvere in proximis nundinis Barri apud Barrum quatuor diebus antequam cla- metur hare, hare! ducentas marchas et trigintaquinque marchas bonorum novorum et legalium sterlingorum, scilicet tredecim solidis et quatuor sterlingis pro qualibet marcha computandis, tali tenore adjuncto, quod si predicta pecunia dicto loco et termino eis non fuerit integre persoluta, reddentur littere penes nos deposite in the- sauro beati Lupi Trecensis dictis civibus Romanis et tunc incipient currere dampna, pene et expense, sicut in litteris domini pape Rome confectis in arbitrio cardinalium et nunciorum et procuratorum do- mini E. archiepiscopi Coloniensis plenius continetur, et retrudetur dictus dominus archiepiscopus sine ulla monicione in sentenciam ex- communicacionis, sicut in litteris decani sancti Petri Trecensis execu- toris domini pape continetur. Et si contigerit sterlingos minus valere de quinquaginta sex solidis duobus denariis pagamenti Francie mi- nus dictus archiepiscopus tantum valere faciet sterlingos, si predicti cives Romani melius voluerint habere. Solutione autem hujus debiti integre facta tam littere supradicte penes nos deposite, quam eciam littere nonaginta duarum marcharum, quas supradicti cives Romani de precepto dicti Girardi solverunt Bartholomeo Mallalardo xivi Ro- mano supradicto, archiepiscopo Coloniensi vel ejus nuncio restituentur. cum aliis instrumentis sine difficultate qualibet et contradictione. In hujus itaque rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine duximus roborandas.

    Actum anno gracie mcc vicesimoprimo, mense Octobri.

    Aus Ficker's Engelbert der Heilige, Beil. S. 331 (nach dem Original im Pro- vincial-Archiv zu Diisseldorf — Kur-Koln). Vom Siegel hangen nur die Pergament- streifen an der Urkunde. Ficker.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.