Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 256. , S. 270
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 256. , S. 270


Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Venerabili fratri archi- episcopo et dilectis filiis capitulo coloniensi salutem et apostolicam benedictionem. Licet is, de cuius munere venit, ut sibi a fidelibus suis digne et laudabiliter seruiatur, de abundantia pietatis sue, que me- rita supplicum excedit et vota bene seruientibus multo maiora retri- buat, quam valeant promereri, nibilominus tamen desiderantes reddere domino populum acceptabilem, fideles christi ad complacendum ei quibusdam illectiuis muneribus indulgentiis sed et remissionibus in- uitamus, ut exinde reddantur diuine gratie aptiores. Cupientes igitur ut ecclesia vestra, in qua trium sanctorum Magorum corpora cho- ruscantia multis miraculis sub veneranda custodia conseruantur, con- gruis honoribus frequentetur, omnibus vere penitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in festiuitate ipsorum sanctorum venerabiliter visitauerint annuatim, de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi 40 dies de in- iuncta sibi penitentia misericorditer annis singulis relaxamus.
Datum Lugduni 6. April Pontificatus nostri Anno quarto.
Aus Gelen. farrag. t. II. f. 195. Ueber der Urkunde steht: ex archiuio west- phalico accepi hanc copiam.
') Es ergibt sich aus dieser Urkunde, dass bereits dreizehn Monate vor dem Dombrande Vorbereitungen aur Errichtung einer neuen Domkirche ge- troffen waren, es sei denn, dass ein Irrthum im Datum dieser Urkunde oder im Datum des Brandes nachgewiesen wcrden kann.
259
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 256. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/1a423d92-d895-473d-8044-991aabd419f5/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success