Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 426. , S. 455
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 426. , S. 455


') Fehlt in der Handschrift.
444
1261 ad emptionem dicte annone dederunt. Marca uero dabitur in anni- uersariis Friderici de Lunse et Gertrudis uxoris eius. Emimus etiam decem et octo solidos in uilla Winningen, de quibus dabitur marca in seruicium aduocatie et sex solidi in auniuersario magistri Andree canonici s. Seuerini. Sex etiam solidos prior recipiet de domo Stoph, que sita est in parochia s. Johannis baptiste prope Nekilskule, de quibus emet oleum, ut singulis diebus per quadragesimam talen- tium sine diminutione olei ab antiquo constituti ad pulmenta fratrum detur. Duas etiam carratas uini ad officium custodie dari statuimus, unam in Rodinkirchen et dimidiam de area, que fuit ecclesie de lacu, in Winningen et dimidiam, quam emimus erga Gerhardum de Win- ningen, de quo uino custos faciet candelam ad altare beate uirginis de uiginti talentis et in summis festiuitatibus accendet luminaria ad maiorem missam ac ad uesperas circa chorum et circa monasterium et in dedicationibus altariorum [sic] ad uesperam et per noctem ponet lumen arsurum usque mane, de reliquo quod superest fenestras et tecta faciet reparari et alia necessaria tam in ornamentis quam in aliis rebus custodie prout poterit prouidebit. Item carratam uini in Rodenkirchen ad officium iufirmarie dedimus, ut magister infirmorum eo melius et diligentius fratres infirmos in omnibus necessariis quibus indigent procuret. Preterea sciendum, quod in anniuersario domini Ludolfi abbatis sex solidos et in anniuersario nostro totidem de bonis apud uillam Vlitirt sitis, que Wilkinus miles quondam a nobis tene- bat, in festo autem transfigurationis tres solidos, in anniuersario patris mei Hermanni xviii denarios, in anniuersario matris mee Gertrudis totidem familiaribus nostris, in anuiuersario meo xiI denarios de quadam domo in parrochia s. Martini sita uersus Gurcenich in per- petuum dari statuimus. Ut autem hec rata et firma nunc et in po- sterum permaneant, presentem paginam sigilli nostri et ecclesie feci- mus munimine roborari.
Acta sunt hec anno dom. Mcc sexagesimo primo. Aus dem liber rubeus der Abtei St. Martin, foL 78.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 426. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/209b7769-a4b2-493b-9a4f-465883ed75fd/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success