Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 208. , S. 219
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 208. , S. 219

Notum sit tam futuris quam presentibus, quod Gerardus filius Franconis de cornu et Hadewigis de morte parentum suorum domum mansionis ipsorum sitam in foro sancte Brigide contiguam domui, que dicitur Herker, sicut in sua possidebant proprietate, ita obtinuit, quod iure et sine contradictione possidebit. Quam domum idem Gerardus tradidit et remisit uxori sue Elysabeth ea conditione, si ipsa maritum guum G. absque prole superuixerit, usumfructum in predicta domo percipiat et post mortem eius dicta hereditas ad proximos mariti sui Gerardi heredes sine contradictione reuoluatur.
Notum, quod Methildis, que fuerat filia Euerardi cleingedanc, et Gertrudis de morte parentum suorum obtinuit octauam partem domus, que dicitur Bungart, sitam prope porticum [s. MartiniJ, ante et retro, ubicumque eam hereditarie in partitione attingit, ita quod iure et sine contradictione obtinebit.
Actum anno domini Mccxl.
Aus einem Fascikel eines Schreinsbuches im Archiv des Landgerichtes.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 208. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/290ac8a2-3e49-46d5-a51b-99e7bbd81a04/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success