Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 16. , S. 34
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 16. , S. 34
]205 Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis scabinis et vniuerso populo Coloniensi salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica piis uotis et honestis petentium pre- cibus fauorem beniuolum impertiri. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu libertates et iumunitates antiquas et rationabiles consuetudines ab Imperatoribus, Principibus uel aliis legitime uobis et Ciuitati nestre concessas et hactenus obseruatas ratas habemus et eas auctoritate apostolica con- firmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare pre- sumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum.
Datum Rome apud sanctum Petrum, x. kal. Januarii, Pontificatus nostri anno octauo.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Plumbum vorhanden.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 16. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/3091be38-b6b3-49ee-81c0-662aaeca7942/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success