Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, lVr. 203. , S. 214
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, lVr. 203. , S. 214


') Das Nukrologium, dessen Schluss fehlt, bricht hier ab.
203
lem. Judicibus, schabinis et vniuersis ciuibus Coloniensibus fidelibus 1240 Imperii gratiam suam et omne bonum. Recipientes benignitate solita litteras, quas nostro culmini destinastis, ad earum tenorem, quo fides et deuotio vestra constant, quibus dominum et patrem nostrum, nos et Imperium amplectimini, puro corde grates uobis referimus uberes et attentas, et ecce, ut possimus vicissitudinaria repensione fidei im- plere, quc a nobis petitis et speratis, per speciales litteras nostras defensionem uestram comitibus Seynensi et Gelrensi, de quibus fidu- ciam gerimus specialem, duximus committendam, sicque vniuersis periculis, que pro emulatione pure deuotionis uestre uobis imminere possent, scutum nostre gratie opponimus, quod tenore presentium de plenitudine nostri consilii confitemur, quod contra omnes, qui uos conati fueriut molestare pro eo, quia domino et patri nostro Romanorum Imperatori et nobis ad honorem Imperii contra quemlibet adheretis, siue persone sint ecclesiastice uel mundane, bona fide astabimus nec uos dimittemus propter casum aliquem emergentem nec etiam com- positionem aliquam uobis faciemus exclusis, per quam uobis queat detrimentum honoris uel rerum dispendium prouenire. Adicimus quo- que vestris meritis talem gratiam, quod fidem et puritatem vestram recommendabimus domino et patri nostro et procurabimus, quod pa- tentes suas litteras habebitis, ita quod occasione nulla uos deseret, sed uobis aderit perpetua gratia et fauore. Quocirca vniuersitatem uestram affectuose requirimus et monemus, quatenus iuxta promissam nobis fidem cum genitore nostro nobiscum ct Imperio tam confidenter feruore sincero ambulare curetis, ut inimicis nostris non detur locus in uobis, per quem ulli emulorum uestrorum posset aliqua suspicio suboriri.
Datum apud vlmam septimo Julii, xIII. Indictione.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel im Ganzen gut erhalteu.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) lVr. 203. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/31973e61-92d6-4c07-98aa-d80e17e829ef/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success