Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 88. , S. 110
') Die Handschrift hat: protectu.
97
Uolentes igitur tam eos quam omnes quocumque iure quacumque 1225 conditione nobis obuoxios indempnes et illesos sub nostra protectione conseruare et eorum in omnibus utilitati prouidere, iustis eorum po- stulationibus grato concurrentes assensu statuimus auctoritate presen- tium decernentes, eos in posterum pacifice suo iure gaudere et ab omnibus id eis inuiolabiliter obseruari, nullam deinceps sepedictorum ipsorum molestatoribus supradicte custodie uel cuiuscumque iuris su- per eos warandiam concedentes. Cum tamen, sicut premissum est, pro sola custodia cerocensualium sanctorum Maurorum hominio nobis sint astricti, consonum etiam rationi uidetur, ut, sicut predictos homines in iure suo tueri studemus, sic etiam ius nostrum non negligamus, unde statuimus, quod custos ecclesie nostre, qui pro tempore fuerit institutus, potestatem habeat census eorundem et emergentia perso- naliter recipiendi uel auctoritatem ad hoc exequendi, alii committendi, his adiicientes, ut dictus custos quatuor sacerdotibus nicariis ecclesie nostre in festo beati Gereonis annuatim septem solidos colonienses persoluat. Ut igitur omnia finem debitum sortiantur et ne cicatrix obducta uulnus in antiquum renouetur, ad auferendum etiam cuiusli- bet dubietatis scrupulum et rei ueritatem declarandam, sicut a nobis homines iam dicti postulauerunt priuilegium ipsorum innouandum et ipsius tenore seriem conditionis eorundem duximus exprimendam, cuius forma talis est, ut de cognatione predictorum hominum quilibet utriusque sexus cum ad annos nubiles peruenerint, pro licentia con- trahendi septem denarios persoluat, sex custodi et unum ei, qui per eum ad colligendos eorum census fuerit deputatus. Cum autem ad coniugalem copulam accesserint, quilibet item duos denarios persoluat, in morte uero cuiuslibet assignabitur custodi uestis optima, qua uel uir uel mulier uiuens indui solebat faciente fidem eo custodi, qui ad colligendos census fuerit institutus super omnium emergentium esti- mationc uel ualore. Ut igitur hoc factum robur firmitatis obtineat, presens scriptum sigilli nostri fecimus impressione communiri.
Acta sunt hec anno dominice incarnationis Millesimo ducentesimo uicesimo quinto.
Aus dem Cartular von St. Gcreon.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 88. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/3d3bbc55-b99d-4ce5-829c-d46317401bf0/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success