Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 40. , S. 59
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 40. , S. 59


4(4
1213 adiuncto, quod si predicta pecunia soluta non fuerit predieto loco et termino, sicut dictum est, prefatus archiepiscopus et ecclesia sua tenen- tur eis dare nomine pene de singulis nundinis in nundinas pro sin- gulis decem marchis unam marcham et expensas duorum mercatorum enm duobus equis et duobus sernientibus usque ad solutionem totius pecunie. Nos igitur predicti prepositus et canonici unusquisque in solidum pro predicto archiepiscopo constituimus nos fideiussores et principales debitores erga mercatores predictos de tota supradicta pecunia cum pena et expensis soluendis, sicut superius est expressum, et obligamus pro ipsa pecunia eisdem mercatoribus unusquisque in solidum ad usum bone pleiarie nos et ecclesias, beneficia et omnia bona nostra mobilia et immobilia ecclesiastica et mundana. Ad maio- rem autem securitatem tactis sacrosanctis euangeliis iurauimus, nos obseruaturos firmiter hec omnia supradicta et presens scriptum sigilli mei predicti prepositi fecimus munimine roborari, quoniam nos alii canonici propria sigilla non habebamus.
Actum Laterani mense maii, Pontificatus domini Innocentii III. pape anno sextodecimo.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel ist theilweise erhalten.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 40. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/3ddc1aa1-4832-49d4-82f2-044d81f50285/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success