Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 303.
Signature: Nr. 303.
The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Vniuersis presentes litteras inspecturis. Nos Willelmus Comes
Ju- liacensis notum esse volumus et testimonio presentium declaramus, quod pro
defensanda iniuria, quam dominus uoster Conradus Colo- niensis archiepiscopus inferre
nititur atque infert per monetam nouam, quam indici fecit in preiudicium Ecclesie
Coloniensis, vasallorum1) eius- dem Ecclesie ac ciuitatis Coloniensis, de hac iniuria
condolentes con- federati sumus cum ciuitate Coloniensi, prout inferius est
conscriptum, et ita obseruare Ciuitati predicte promisimus data fide, quod ad de-
fendendam eandem iniuriam eidem Ciuitati viriliter et fideliter assiste- mus nec vllam
composicionem uel treugas inibimus cum archiepiscopo memorato sine consensu et
voluntate Ciuitatis Coloniensis. Insuper quicquid nos per rapinam, captiuitates sev
per exactiones cum nostris coadiutoribus mediantibus Ciuibus Coloniensibus lucrati
fuerimus, nos et Cinitas equaliter diuidemus. Si uero nos absque Ciuibus Colonien-
sibus per rapinam, secundum quod iam est predictum, aliquid lucra- bimur, nos Comes
obtinebimus illud lucrum et econuerso Ciuitas Coloniensis, quod Ciues sui absque nobis
lucrati fuerint, obtinebit. Sed si nos cum Ciuibus Coloniensibus quicquam pariter
lucrabimur, secundum quod est prescriptum, illius lucri nos Comes medietatem cum
nostris coadiutoribus et Ciuitas Coloniensis medietatem aliam obtinebimus. In cuius
confederationis firmitatem neenon in testi- monium omnium suprascriptorum hanc paginam
sigillatam nostro sigillo Ciuitati Coloniensi tradidimus.
Der Graf Wilhelm von Jiilich verbiindet sich mit der Stadt Koln gegen Conrad
von Hochsteden, der eine neue Mtinze will schlagen lassen. Koln, 1252, 29. Februar. Source Regest:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 303. , S. 320
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 303. , S. 320
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 303. , S. 320
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 303. , S. 320


Actum et Datum Colonie, feria sexta post dominicam Reminiscere. Anno domini Millesimo cc Quinquagesimo primo.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel im Ganzen wohl erhalten. ') Die Handschrift hat: vassallorum.
309
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 303. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/47e8ef42-3f6b-452e-ae2c-ba6141a7b509/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success