Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 257. , S. 271
Arnoldus dei gratia prepositus sancti Gereonis in Colonia. Omnibus 1247 presens scriptum inspecturis. Notum esse uolumus, quod suborta questione inter decanum et capitulum ex una parte et nos ex altera snper administratione prebendarum, decano et capitulo asserentibus, prebendas eorum ipsos cum omni integritate administrare debere nec aliquem casum nos excusare posse, pro causa ponentes, ecclesias quas- dam et obedientias per Hermannum decanum, magistrum Symonem, Hartliuum sancti Gereonis et magistrum Hermannum sanctorum apo- stolorum canonicos Colonienses ordinatores sen arbitros ab ipsis et a nobis assumptos, auctoritate nichilominns accedente uenerabilis patris et domini bone memorie Henrici Coloniensis archiepiscopi, prepositure curtibus tali modo aduexas, ut defectus qualiscumque in prebendis et seruitiis de curtibus, qui ante habitus fuit, in posterum supplea- tur, prout hoc in pronuntiato dictorum arbitrorum continetur, nobis uero in contrarium asserentibus, nos ad tam strictam administratio- nem non teneri, cum prefatis decano et capitulo in scholasticum He- ribertum, Godefridum de Erprode et magistrum Johannem canonicum sancti Gereonis compromittimus eisdem committentes declarationem et specificationem dicti pronuntiati et ordinationem super eo et super aliis, prout uiderint ecclesie et prepositure plenius expedire, spon- dentes et recognoscentes, quod si statutum et declaratio eiusdem fienda non fuerit seruata super administratione prebendarum, quod annexa curtibus et prepositure libere redibunt ad commodum et dis- positionem capituli memorati, cum ob hanc causam sint aducxa, ut defectus qualiscumque in prebendis et seruitiis de curtibus ante ha- bitis in posterum suppleatur, nichilominus qui pro tempore fuerit prepositus administrabit prebendas, sicut ante hoc compromissum ad- ministrabat et administrare tenebatur. Insuper eligimus, quod uene rabilis pater noster Coloniensis archiepiscopus ad querimoniam decani et capituli sancti Gereonis in Colonia uel maioris partis eiusdem ex- communicabit statutum et declarationem fiendam non seruantem. In huins rei testimonium presens littera sigillo nostro et ecclesie beati Gereonis in Colonia est roborata.
Actum anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo septimo, mense Aprili.
Ans dem Cartular von St. Gereon, im Provincial-Archiv zn D(Isseldorf.
260
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 257. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/48a3139b-b301-405f-8c7c-8f2a4947fa76/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success