Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 4. , S. 19
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 4. , S. 19


') Guidonis episcopi Penestrini. Pertz *) de Limburg. P.
6
1202 Coloniensem, ct scribet Romano pontifici ut sententiam suam confir met. Rex thcloncum Dusburgensc dimittet nec umquam resumet, et domnus legatus similem sententiam proferet, cum confirmatione Ro- mani pontificis. Rex et archiepiscopus cum suis familiaribus tracta- bunt cum effectu, qualiter turrim regiam1) apud Werthe cum suo theloneo destruant. Privilegium quod intercesserunt inter regem et archiepiscopum legetur in publico et profitebitur rex in publico, se iurasse ut diligenter observet, quae in privilegiis scripta sunt, et quod ea numquam violabit. Archiepiscopus dabit inducias regi usque ad festum sancti Johannis baptiste pro ... marcis pro quibus obligaverat duci Brabantie curtem Sinzeche, et sit in optione regis in presenti fideiussores idoneos dare, vel si rex pecuniam non solverit, in festo sancti Johannis civitas Tremonia sit ypotheca archiepiscopi, donec persolvatur ei pecunia predicta. luramenta priorum, nobilium et mi- nisterialium praestabunt successores et heredes decedentium. Et si rex indebite Coloniensem archiepiscopum vel Coloniensem ecclesiam tractaverit, predicti quatuor ordines obsequium suum regi subtrahent, donec satisfaciat; et hec iurabunt. Burgenses civitatis Colouiensis iurabunt fidelitatem regi Ottoni sub hac forma: quod ab hac die in antea fidelitatem ei servabunt, Coloniensem civitatem ipsi custodient, contra omnem hominem, quam diu ecclesiam sancti Petri, archiepi- scopum Coloniensem, priores, nobiles, infeodatos et ministeriales sancti Petri ac civitatem Coloniensem in suo iure conservaverit.
Aus: Pcrtz legum tom. II. p. 20G. Siehe daselbst auch iiber die Jahreszahl.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 4. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/4c9c3a20-6a9d-4116-8038-8c2f4044e0b1/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success