Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 372. , S. 381
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 372. , S. 381



ii. 24
370
1257 ducere prope Coloniam vlla vice, cauere debemus, vt ipsorum curtes uel vastatione aliqua non ledantur. Item arm.itos homines in Colo- niam non ducemus, nisi eos, quos personam nostram est necessarium custodire, cum moderamine tamen et decenti numero armatorum. In ipsam etiam non ducemus exercitum, nec conuocabimus curiam apud ipsam. Item nec per excommunicationis sententiam nec per aliam causam artabimus eam in expeditione nostra ad aliquod nobis sub- sidium impendendum, nec ab ea contra voluntatem suam quicquam curabimus extorquere. Sed et illam ei tradimus libertatem, quod nullus ciuium ciuitatis eiusdem in ius vocabitur ab aliquo extra Co- loniam super vllo delicto seu crimiue intra Coloniam siue ipsius ter- minos perpetrato. Item in terminis archiepiscopi et ecclesie Colo- niensis nullas munitiones aut castra in eorum preiudicium erigemus aut erigi penuittemus ab aliquo, prout nobis fuerit intimatum. Item quod scabini et vniuersi ciues Colonienses nec ob debita nec ob pro- missiones cuiuscumque archiepiscopi Coloniensis pro loco et tempore existentis, aut alterius cuiuslibet persone, in personis uel rebus de- beant dampnificari, detineri aut quocumque modo grauari. Item quod nnllus ciuium Coloniensium pro delicto siue crimiue infra Coloniam et terminos ipsius ciuitatis, qui dicuntur burgban, commisso, vel quod dicatur commissum, extra Coloniam a nobis uel successoribus nostris in ius vocetur nec ab aliquo conueniatur. Sed nos et successores nostri in palatio nostro Colonie presidere debemus et ibi, secundum quod sententia scabinorum dictauerit, iudicare. Nos igitur adtenden- tes fidem et deuotionem sinceram, quam iidem dilecti fideles nostri nobiles ciues Colonienses ad personam nostram et honorem Imperii incessanter habere noscuntur, inspectis etiam gratis et acceptis obse- quiis, que nobis et Imperio exhibuerunt, omnia eorum priuilegia, ar- ticulos in eis contentos et specialiter prenotatos innouantes, auctori- tate nostra regia confirmamus; adicientes omnibus supra annotatis, quod nec a nobis nec a successoribus nostris iidem ciues debeant super aliquo crimine sen delicto ab ipsis infra Coloniam commisso ad alicuius querimoniam uel instantiam, uel etiam propria auctoritate nostra siue successorum nostrorum extra muros Colonie aliquate- nus euocari. Et hec omnia promittimus bona fide nos firmiter obser- uaturos, inhibentes nostra regia auctoritate et districtius precipientes, ne quis huic nostre innouationi et confirmationi audeat aliquatenus contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, sciat se nostre maiestatis gratiam gratiam offendisse. Vt autem innouatio et confir- matio nostra predicta robur obtineat perpetue firmitatis, presens scri- ptum nostre regie maiestatis sigillo iussimus communiri. Testes huius
371
rei sunt: dilecti principes nostri, videlicet Conradus Colouiensis et Gerar- 1257 dus Maguntinensis ecclesiarum archiepiscopi, Bruno Osuaburgensis, Sy- mon Paderbornensis et Nicolaus Cameracensis episcopi ac Albertus abbas monasterii Werdinensis; item Gozwinus maioris ecclesie Coloniensis deca- nus, Philippus eiusdem ecclesie thesaurarius et Otto Aquensis ecclesie prepositus; item Walramus dux Lymburgensis, Adolfus comes de Monte frater suus, Willelmus comes Juliacensis, et Walramus frater eius, Johanues de Auenis et Baldewinus frater ipsius, Johannes comes de Schowenburg, Conradus comes siluester et Emcho filius suus, Conradus hirsutus comes, Godefridus Seynensis et Gerardus de Nue- nare comites; item Gerardus dominus de Randenrode, Conradus do- minus de Mulnarke, Philippus dominus de Mincenberg, Wernerus de Bonlandia, Wiricus de Dfine, Gerardus de Landiscronen, Fride- ricus et Arnoldus burgrauii de Hamerstein et alii quamplures nobiles et ministeriales nostri.
Datum Colonie per manus N. Cameracensis episcopi, dilecti prin- cipis et cancellarii nostri, vicem gerentis venerabilis patris Ger. Maguntinensis archiepiscopi per Germaniam nostri archicaneellarii. Anno d. mcc quinquagesimo septimo, xxvII die Maii, indictione xv.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel im Ganzen schiSn erhalteu.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 372. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/56b21398-1067-4b09-90bf-1934322a2926/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success