useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 420.
Signature:  Nr. 420.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Capitulum Coloniense notum esse uolumus vniuersis has litte- ras inspecturis, quod nos Petro ecclesie nostre campanario, Margarete eius vxori ac legitimis heredibus eorundem, domos nostras scilicet domum, que ad clauem dicitur, et aliam illi contiguam, que quondam Wollinburg, nunc autem Clocring appellatur, locauimus et concessi- mus hereditarie possidendas, ita quod ipsi petrus, vxor eius ac eorum heredes in festo pasche duas marcas et in festo beati Remigii duas marcas Colonienses annis singulis nomine census annui de eisdem domibus nobis soluent, et ecclesie nostre camerario, qui pro tempore fuerit, assignabunt, preter quas quatuor marcas et IIII solidos colo- nienses ad sanctum laurentium in Colonia et iv solidos ad piscinam extra muros colonienses persoluent, quos nos ad eadem loca soluere consueuimus annuatim. Item vi denarios Colonienses cellerario eccle- sie nostre assignabunt pro iure, quod hofcins nuncupatur, conditioni- bus hiis adiectis, quod si dictus petrus aut uxor eius uel heredes,
Das Domcapitel gibt u. A. das Haus Klockring, fruher „WoIlinburg" ge- nannt, in Erbpacht. — 1261, 24. April.
Source Regest: 
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 420. , S. 450
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 420. , S. 450

    Graphics: 
    x

    ') Wie ad Nr. 416.

    439

    ad terminos prenotatos de prefatis domibus in toto non soluerint, quod 1261 tenentur sine captione ad soluendum eundem censum, unius mensis eis curret dilatio. In mense uero secundo et tertio sequentibus si defecerint in soluendo, quolibet mense pro pena soluent Iv solidos Colonienses ecclesie nostre camerario, ita quod si in fine quarti men- sis cum penis predictis integraliter solutus census non fuerit, memo- ratus sine qualibet contradictione dicte domus ad nostram ecclesiam libere reuertentur et disponere poterimus de eisdem, que uiderimus expedire. Frefatus etiam petrus in nostra presentia constitutus bona fide promisit predictarum domorum emendatione in edificando vi- ginti marcarum sumptus facere infra duos annos proximo iam instan- tes, de quo ad ipsum petrum respectum habemus et heredes. In cuius rei testimonium presens littera est conscripta et sigilli ecclesie nostre munimine roborata.

    Datum anno domini mcclx primo. In die beati Georgii mar- tyris.

    Aus einer gleichzeitigen Copie im Stadt-Archiv.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.