Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 127. , S. 142
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 127. , S. 142



') Es folgen noch etwa zehn Hauser, welche zu dieser Erbschaft gehorten; die betreffenden Nota sind in der Handschrift nicht zu lesen.
131
schalci butzen et Irmingardis, cum ad annos discretionis peruenissent, 1231 vnanimiter inter se ita conuenerunt post mortem matris sue predicte Irmingardis super hereditate ad ipsos deuoluta et disposicionem pa- tris consenserunt, quod Sophia et maritus eius Johannes dimidietatem domus mansionis patris sui Godeschalci site in parrochia s. Albani opposite domui Conradi cleincgedanc et dimidietatem domus pistoree predicte domui Godeschalci adiacentis uersus schildirgazzen, ubicum- que eos hereditarie in particione attingunt, habebunt, reliquam dimi- dietatem eiusdem domus et reliquam dimidietatem domus pistoree supradictus vlricus habebit, Godeschalcus domum de lewinberg sitam in parrochia s. Martini oppositam domui, que quondam fuit domini Brunonis filii domine Cristine in foro habebit, Si- mon domum pistoream, que sita est in parrochia Niderig in lit- tore Reni prope domum pistoream, que fuerat Apollonii cleinege- dancz, uersus drancgazzen ante et retro et duas mansiones de qua- tuor sub uno tecto sitas predicte domui contiguas habebit, Johannes octauam partem cubiculi, in qua stat Godeschalcus butze pater eius, inter incisores pannorum contigui domui dominorum sanctorum aposto- lorum uersus macellum et cellarii subtus neenon et cubiculorum su- perius, prout ibi iacent, similiter et octauam partem duarum mausio- num oppositarum predicte hereditati Godeschalci cum octaua parte cubiculorum pellificum uersus forum et octauam partem cubiculorum desuper sitorum uersus forum ante et retro, ubicumque eum in par- ticione attingunt, habebit. Et sciendum, quod quilibet antedictorum puerorum sua porcione, sicut de predictis hereditatibus dictis pueris est determinata, contentus erit et quilibet super parte alterius effestu- cauit, ita quod post mortem patris scilicet Godeschalci vnusquisque ex ipsis suam partem Jure et sine omni contradictione obtinebit. Preterea sciatur, quod prememorati pueri Godeschalci videlicet Sophia et maritus suus Johannes, vlricus, Godeschalcus, Simon et Johannes super duabus mansionibus de quatuor supradictis sub uno tecto sitis Niderig in littore Reni predictis duabus mansionibus Symonis filii prefafi Godeschalci contiguatis ucrsus drancgazzen et super quarta parte domus site prope domum Herimanni flachiu opposite fabrice wilhelmi fabri uer- sus schildirgazzen, ubicumque dictum Godeschalcum in particione contingit, ita effestucauerunt, quod sepedictus Godeschalcus pater dictorum puerorum, quocunque uoluerit, liberam sine omni contra- dictione diuertendi habebit facultatem.
Acta anno domini mccxxxi.
Aus einem Scbrcinsfascikcl im Stadt-Archiv.
9*
132
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 127. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/6eeff5f4-90c6-4c65-8ce8-6fdb057f00b6/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success