Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 292. , S. 305
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 292. , S. 305


Omnibus christi fidelibus, ad quos presens scriptum peruenerit. Abbatissa totusque conuentus sanctarum virginum in Colonia vitam
294
1250 salutarem in domino et gloriam in futuro. Cum bumani generis fra- gilitas sit adeo a memoratiuo beneficio destituta, ut quod quandoque reponitur in memorie tbesauro reconditum, temporis diuturnitas seu infirmitatis languiditas diluat et abstergat, humana prouisione statu- tum esse cognoscitur, ut quod inter fideles agitur, ad uiam veritati aperiendam et controuersie semita precludatur, litterali testimonio roboretur, vniuersitati ergo omnium presenti scripto declaramus, quod nos de communi consensu aream quandam contiguam curie attinentis ad domum, que domus anime appellatur, sitam ex opposito fratrum predicatorum in Colonia, Magistre et toti conuentui becginarum in eadem domo commorantium concessimus et tradidimus hereditario iure possidendam pro annuo censu videlicet vI. solidorum Colonien- sium persoluendorum in festo natiuitatis, promittentes nos bona fide ipsas tuituras, si ab aliquo fuerint infestate uel indebite molestate. In cuius rei firmitatem presenti scripto sigilla duximus apponenda.
Datum anno domini mcCxl Nono, Mense Januario.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. An dem Siegel des Stifts ist ein Stuck ausgesprungen; das Siegel der Aebtissin Frideruuis schon erhalten.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 292. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/77ae0a9f-0574-4702-97d4-715524b66b27/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success