Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 285. , S. 300
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 285. , S. 300


C(onradus) dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus sacri imperii per ytaliam archicancellarius. Vniuersis presens scriptum inspecturis notum esse volumus. Cum super eo, quod scabini colonien- ses fideles nostri iniuste et indebite dicebantur fecisse electionem scabinorum ac eciam super eo, quod idem scabini quasdam litteras, / in quibus iura Ciuitatis coloniensis dicebantur contineri, asserebantur subpressisse et propter hoc rancorem et indignationem concepissemus contra eos et nichilominus sententiam excommunicationis tulissemus in eosdem et idem scabini super premissis se ostenderent innocentes, nos mediante consilio priorum et fidelium nostrorum omnem rancorem et indignationem conceptum contra eos remisimus puro corde et sen- tentias excommunicationis latas in ipsos scabinos occasione memorata
289
reuocauimus et ipsos seabinos ab ipsa sentencia denunciauimus abso- 1249 lutos, volentes ipsos scabinos in suo iure, quod in eligendis scabinis optiiient, sicut bactenus babuerunt, et in aliis suis libertatibus con- fouere. In cuius rei testimonium et protestationem manifestam pre- sentes litteras conscribi et nostri fecimus sigilli munimine roborari.
Actum et datum anno domini mcCxlvim. In vigilia beati Lau- rencii martyris.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel gut erhalten.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 285. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/7f6ab33e-74f7-4e73-a89e-0c4dc6deabd7/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success