Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 415. , S. 443
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 415. , S. 443





') Vergl. Quellen, Bd. I. S. 576; dann: Rodulfi gesta abb. Trudonensium, in Pertz, mon. Germ. ss. X. p. 288: tertia vero domus, quam beatus Trudo et ab eo abbas vicarius eius Coloniae habet, quoniam una est de capitalibus turribus urbis Coloniae, si forte obsessa fuerit urbs, hoc ei per nos debet, ut custo- dibns nostris et stipendio muniatur et defendatur cavendumque nobis est, sicut eam diligimus, ut pro maceria et tectura ruinam nullam patiatur. Quod totum ante curare debebat abbas et prepositus Mosellae; quare ad hoc ali- quando pervenerat, ut per negligentiam nostris, ut dixi, semper familiarem 17 marcae snper eam deberentur.
432
1260 incrementa sagaciter procuranda debitores nos esse pensantes, pre oculis hoc habere tenemur et tota ad hoc niti sollercia, ut in eius dispensatione possimus irreprehensibiles inueniri, hoc fieri congrue ar- bitrantes, dum non magis rei priuate quam publice nos allicit utilitas et honestas, sed hanc cum illa ut eius sociam vel sororem equali studio amplexantes, utramque ad sui finis propositum ordinate diri- gimus et directe, sic prouenit id quod inde emolumenti vel commodi exspectatur. Notum igitur facimus uniuersis, quod cum illorum olim ciuium Coloniensium a nobis propter sua facinora ad nostram et rei publice iniuriam perpetrata sentencialiter proscriptorum domus aut mansiones seu aree a nobis in signum condempnationis ut assolet consignate, et postmodum nullo saluate iuris auxilio nec erepte in nostra consisterent potestate, utpote Henrici dicti rufi de s. Panta- leone, Johannis de Lintgazzen, Henrici Cleynegedanc, Theoderici sapientis, Henrici de Mulingazzen, Godefridi Cleynegedanc, Theode- rici grin, Werneri birkelin, Brunonis dicti conen et Hermanni fratris sui, Gerardi de Lintgazzen, Friderici dicti schegtere, Henrici harde- vust, Gerardi hircelin, Hildegeri birkelin, Godefridi hardevust, Go- descalci filii Waldaueri, Godescalci de Wipperuorde et Godescalci cleynegedanc; item Hermanni de nouo foro, Symonis fratris sui, Theoderici dicti Razen, Brunonis de Rosse, Alexandri fratris sui, Alexandri dicti iudei, Constantini filii Waltelmi, Danielis dicti iudei; item cum domus seu mansiones Hermanni dicti co- mitis, qui nec profugus nec proscriptus persone et rerum sua- rum condempnationem quam elegerat incidit contra sue pactio- nis articulum veniendo, et sui insuper generi Mathie dicti ouer- stolz, qui et profugus et inite pactionis extitit violator, mansiones aree siue domus tam unius quidem quam alterius in nostra consiste- rent potestate; item cum fuerint quidam, qui armis accincti cum sollempnitate hostilium vexillorum de suis inpalam exierant domibus ad nostrum et rei publice detrimentum, et horum quosdam, qui nostre se reddidere simpliciter potestati, in nostre captiuitatis vincula mise- rimus compeditos, huiusmodi captiuorum domibus, cum bis puniri non debeant in idipsum, a foro huiusmodi abdicationis exclusis, Ge- rardo vero de Gluele in comitiua predictorum similiter vexillorum egresso de sua domo hostiliter ac regresso, quantum ad suam domum seu aream a predicte abdicationis sententia non excluso, qui licet in vincula captiuitatis non venerit, nostre tamen se subdidit potestati, propter sui reatus euidentiam seu excessus: horum omnium predicto- rum oftensis, reatibus siue culpis sic rimatis, ut fieri oportuit difte- renter, cum eorum domus mansiones aut aree in nostra, ut snpra
433
tetigimus, consisterent potestate, ita qnod nobis eas vaslare seu di- 1260 ruere funditus salvum esse et liberum censeretur, prout iuris ad hoc necessitas nos artaret; nos talem vastationem magne deformitatis ac desolationis materiam nostre pensantes inducere cinitati, ab ea super- sedere de communi nostrorum Priorum neenon iudicum, scabinorum, consulum, fraternitatum et uniuersorum ciuium Coloniensium consilio ac prouida deliberatione decreuimus intentione utique et contempla- tione profectus et commodi amplioris, ita videlicet, quod prefatis domibus, areis seu mansionibus manentibus indestructis et saluis, quicquid in perpetuum utilitatis seu emolumenti exinde prouenerit seu poterit prouenire, nobis et successoribus nostris in perpetuum neenon ciuitatis usibus eque cedat, ita quod illius utilitatis seu emo- lumenti cuiuscunque medietas nostra et successorum nostrorum, et alia medietas sit ipsius in perpetuum ciuitatis. Et quia prefati emo- lumenti de domibus areis seu mansionibus participationem equalem profate nostre ciuitati una nobiscum propter mutue indissolubile vin- culum unionis duximus faciendam, pro communi super hoc ipsorum et nostra est ita quiete prouisum, quod si quid ullo umquam tempore in posterum super domibus, areis seu mansionibus memoratis a nostris emulis vel aliis quibuscunque moueri contigerit questionis canoniee vel ciuilis, aut alias contra nos et nostram ciuitatem quocunque in- iurie modo seu violentie fuerit attemptatum; Nos et nostri successores una cum ipsa ciuitate defensiones contra id equales facere tenebimur hinc inde. Ceterum quia, sicut certum est omnibus, memorati pro- scripti ac alii a nostra et ciuitatis exclusi gratia, quos eorum com- plices in malitia et facinore reputamus, nobis ac ipsi ciuitati occasio dampni inestimabilis extiterunt, et dampnum huiusmodi recuperare alias preterquam in bonis ipsorum adhuc extantibus, cuiusmodi snnt molendina precipue in flumine Reni sita, ullatenus non possemus; molendina ipsa cum omni earum utilitate et emolumento, quod inde poterit in perpetuum prouenire, nostris et nostrorum successorum ac ciuitatis usibus applicanda decreuimus perpetuo et habenda, ita quod dicti emolumenti nobis et nostris successoribus una cedat medietas et alia ciuitati. Et si quid super huiusmodi molendinis habendis seu emolumento ipsorum ullo umquam tempore questionis moueri conti- gerit canonice vel ciuilis, aut alias contra nos vel nostram ciuitatem quocumque iniurie modo seu violentie fuerit attemptatum, nos et nostri successores una cum cum ciuitate defensiones contra id equales facere tenebimur hinc inde. Ad hec inter nos et ipsos ciues tam de prefatis domibus areis seu mansionibus, quam et molendinis, unanimi- ter est condictum, quod nec nos sine ipsis, nec ipsi sine nobis aliquid
D. 28
434
1260 circa ipsa ordinare quocunque alienandi modo, nec etiam alicui ho- minum preterquam ciuibus Coloniensibus in pensione vel pacto tenenda locare vel concedere debeamus. Imo et precise ista tam do- morum quam molendinorum emolumenta quomodocunque magna vel parua fuerint, nulli penitus hominum preuendantur vel in pensione ad aliquot annos ullatenus preconcedantur, sed semper penes nos et ipsam ciuitatem permaneat eorundem perceptio sine preuenditione vel preconcessione ullius peusionis aut pacti, cum inde sit sepius orta mali occasio nostre et ciuitatis paci noxia seu quieti. Et quod de anno in annum duo viri statuentur ydonei fidedigni, qui utriusque emolumenti tam de molendinis quam de domibus areis seu mansioni- bus, unus ex parte nostra et alius ex parte ciuitatis, sint fideles et prouidi collectores et a quibus certa reddatur ratio seu computatio annuatim. Et hec unionis stabilitas inter nos et ipsam ciuitatem con- sistet saluis priuilegiis, libertatibus, bonis consuetudinibus, tam no- stris et ecclesie nostre, quam et ipsius ciuitatis, prout in litteris et priuilegiis inde confectis plenius continetur. Testes aderant huic facto Engelbertus prepositus maioris ecclesie et archidiaconus, Gozwinus eiusdem ecclesie decanus et archidiaconus, Fridericus prep. Xancten- sis noster germanus, Wernerus prep. s. Gereonis capellarius noster, et Henricus prep. s. Seuerini, Godefridus decanus s. Cuniberti pro- thonotarius noster, Henricus dec. s. Marie ad gradus, Johannes prep. Ressensis, Godefridus choriepiscopus, Winricus de Winthere et Goz- winus de Traiecto, canonici maioris ecclesie antedicte; Item nobiles viri Henricus comes de Virneburg, Theodericus dominus de Milen- dunc, Willelmus dominus de Lapide, Cono dominus de Rulant, Rut- gerus aduocatus Coloniensis, Hermannus marescalcus de Alfthere, Mathias de Are pincerna, Godefridus burgrauius Honstadensis, Petras de grue thelonearius Coloniensis et quamplure alii nostri fideles. In huius itaque facti testimonium atque robur perpetue firmitatis litte- ram hanc conscribi et nostro et capituli nostri necnon ciuitatis Co- loniensis sigillis fecimus communiri.
Actum et datum Colonie xvi kal. Januarii, anno d. Millesimo ducentesimo sexagesimo.')
Aus Lacombletfs Urkundenbuch, Bd. II. Nr. 496.
') In einem gleichzeitigen Reverse verpflichtet sich die Stadt, auf ihre Kosten noch so viele Muhlen auf dem Rheine zwischen dem kdlner und deutzer Hafen zu erwerben, und gemeinschaftlich mit dem Erzbischofe zu besitzen, als zur Befriedigung des gesammten MIihlenbedarfs der Stadt crforderlich sei. Lacomblet.
435
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 415. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/8126e1ec-a0fb-4aec-b9bc-befd1f11254a/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success