Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 356. , S. 369
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 356. , S. 369



358
1255 torum, quandocumque huiusmodi requiruntur a Clero, per omnia re- sponsuras, ita quod de hiis nnllus ad nostram respectus Ecclesiam habeatur. Quia uero ita institutis ad Ecclesias ipsas personis congrue sustentacionis ad ea, que prediximus, onera suheunda et hospitalita- tem, ut assolet, exhibendam sunt digne necessaria prouidenda, ita quod ipsis sufficiat bono modo et nobis aliquid consolationis accedat de Ecclesiarum reditibus earumdem, ita statuimus, quod de Ecclesie Berkensis oblationibus seu obuencionibus annuatim sex marce nostro Capitulo in hiis duobus terminis, qui sunt Octaua beati Martini et Octaua Pasche, per eum, qui pastor eiusdem Ecclesie pro tempore fuerit, perpetuo ministrentur salua per omnia pensione, quam de eiusdem Ecclesie decimis uiri Religiosi, Abbas et Conuentus Mona- sterii Campensis Cysterciensis ordinis nobis soluunt, et saluis etiam ipsi rectori illis seIuiciis, que hucusque ipsius loci Rectoribus me- morati Abbas et Conuentus soluere consueuerunt, pro ut in nostro, quod inde habemus, priuilegio inter cetera continetur. Et quia de procurationibus Archidiacono et Decano loci debitis ita fuit hucusque, quod medietatem huiusmodi procuracionum prefati Abbas et Conuen- tus soluerunt et nostrum Capitulum aliam soluit medietatem, exnunc in antea Rectori prefato illius solutio medietatis incumbet, que ad nos hactenus persoluenda spectabat. De Ecclesia uero in Dinkere tres Marce salua nobis nichilominus pensione unius dimidii Maldri tritici et undecim den., que quidem pensio nobis de Decima unius mansi dicti Erleye pertinentis in Curtim nostram nobis soluenda de- betur et de Ecclesia in Buderich quatuor Marce ad prenominatos etiam nobis terminos persoluantur. Ad cuius solucionis debitum se astringent Ecclesiarum ipsarum rectores in ipso sue presentatio- nis tempore prestito iuramento et sub pena excommunicatio- nis, quam acceptabunt et eligent in se per venerabilem patrem Dominum nostrum Coloniensem Archiepiscopum, qui pro tempore fuerit, uel eius auctoritate, quandocumque premissas pensiones non soluerint monitione Octo dierum preambula promulgari, quam ex- communicacionis sentenciam, si per tempus unius mensis animo susti- nuerint pertinaci, si is fuerit pastor Ecclesie de Berke, statim extunc ipsum Capitulum, cuius est, quemadmodum semper fuit, de antiqua consuetudine et habito super hoc Priuilegio absque requisicione pre- positi ad ipsam Ecclesiam presentare circa amotionem illius taliter contumacis Rectoris et alterius ydonei presentacionem ordinent legi- time et faciant, pro ut ipsorum interest et viderint expedire. De Ecclesiis uero predictis in Dinkere uidelicet et Buderich, quarum ius presentationis ad ipsum Prepositum absque requisitione Capituli per
359
tinebit, in illo eliam casu, cum uidelicet earumdem rectores penam 1255 predicte inobediencie uel transgressionis incurrer\nt, ordinet et faciat, pro ut sua interest et viderit expedire. Ut autem bec ordinatio pro- pter bonum nostre vtilitatis coumunis tam prouide et racionabiliter de coumuni nostro consilio ordinata consensu etiam Reuerendi patris domini nostri Conradi sancte Coloniensis Ecclesie archiepiscopi et maioris Capituli accedente maneat cunctis nostris diebus et successorum nostrorum temporibus perpetuis inconuulsa, presens littera est exinde conscripta et tam ipsius domini Archiepiscopi quam maioris Capituli sigillis cum nostrorum uidelicet Prepositi, Decani et Capituli sigillo- rum appensione munita. Nos itaque Conradus dei gratia sancte Co- loniensis Ecclesie Archiepiscopus ytalie archicancellarius ordinationi predicte consensum beniuolum inpendentes ipsam ratificandam duxi- mus et sub pena excommunicacionis a nobis late eam precipimus inviolabiliter obseruari. Nos quoque Capitulum Coloniense in testi- monium nostri consensus sigillo nostro presentem litteram duximus consignandam.
Datum Colonie Decimo Kal. Nouemb. Anno domini Millesimo Du- centesimo Quinquagesimo Quinto.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel des Erzbischofs, des Dom- capitels und des Bernerus noch vorhanden; zwei Siegel fehlen.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 356. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/827bfb8e-b8b3-4da7-989c-8bd225b74c04/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success