Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 120. , S. 137
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 120. , S. 137


In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Quoniam generatio competit et generatio aduenit et priorum transit memoria, vniuerse generationi fidelium tam posterorum quam modernorum notum esse uolumus, quod ego Hadewigis magistra totusque conuentus s. Manritii in colonia medictatem aree site in parrochia s. seuerini contra hospi- tale s. katerine iu angulo, ubi due platee conueniunt scilicet ulre- gazze et lata platea, que nostre ecclesie et ecclesie de piscina com- munis est, waltero fabro et Hildegundi uxori eius corumque heredibus hereditarie possidendam concessimus ea conditione, ut tam ipsi, quam diu uixerint, quam heredes post mortem ipsorum exinde singulis an- nis Im solid. ecclesie nostre in festo sancti Gereonis et ecclesie de piscina im sol. annui census in pasca pro sua medietate omni dampno uel incendio siue exactione que vvlgo gescoiz dicitur excluso sine
126
1230 contradictione soluere teneantur. vt autem boc factum nostrum tam nostris quam successorum nostrorum temporibus ratum et firmum per maneat, presentem paginam conscribi et impressione sigilli ecclesie nostre fecimus commnniri.
Acta sunt hec anno incarnationis domini millesimo ccxxx.
Nach dem Original im Kirchen-Archiv von St. Severin. Das Siegel grossen- theils erhalten.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 120. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/8aafe544-00b7-4c3a-9f3f-7429b4833639/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success