Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 160. , S. 174
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 160. , S. 174



163
in quorum plaga discussa diutius non inuenimns firmamentum. Ne igitur 123(i sedes apostolica, pia mater, que infirmatur cum infirmantibus, materna uiscera deponere uideatur, licet plaga huiusmodi quodammodo despe- rabilis sit effecta, scientes tamen, quod non est abbreuiata manus domini, ut sanare non possit, adhuc curationi eius duximus insisten- dum. Quocirca discretioni uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus apud locum aliquem ad hoc aptum hoc anno conuocantes Capitulum, Abbates et Priores non habentes abbates proprios tam exemptos quam non exemptos Coloniensis prouincie, qui non consueuerunt huiusmodi celebrare Capitulum, uenire ad illud, dum modo non sint impe- dimento canonico prepediti, quorum etiam, siqui fuerint impediti taliter, aliquos pro se mittant monitione premissa per censuram ecclesiasticam sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo compella- tis et aduocatis caritatiue duobus Cisterciensis ordinis uicinis abbati- bus procedatis in celebratione Capituli deum habentes pre oculis iuxta constitutionem generalis concilii, eadem censura facturi statuta, que uobis sub bulla nostra mittimus interclusa et que in eodem Ca,- pitulo fuerint ordinata, firmiter obseruari ac reddituri domino, in cuius conspectu omnia nuda sunt et aperta in extremo die di- stricti examinis rationem, si omnem sollicitudinem et diligen- tiam, que in hoc adhibende fuerint, neglexeritis adhibere. Et ut que statuta fuerint, magis teneantur memoriter et seruen- tur, uolumus et mandamus, ut huiusmodi Capitulum annis singulis celebretur, concessa eis, qui ad presidendum futuris capitulis fuerint ordinati, conuocandi abbates et priores predictos et cogendi rebelles appellatione remota simili potestate. Quicquid autem super premissis factum fuerit et qualiter per uisitatores, qui fuerint in proximo de- putati, Capitulo in Monasteriorum uisitatione, correctione ac reforma- tione processum et que reformanda et corrigenda relata extiterinr, in capitulo subsequenti nobis plene ac fideliter rescribatis. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo uestrum ea nichi- lominus exequantur.
Datum Perusii vIIi. kal. Junii, Pontificatus nostri anno nono.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Plumbum „Gregorii pape vIIII" hangt an der Urkunde.
11*
164
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 160. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/8dcf8841-f5ca-432e-960c-224e7565bd73/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success