Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 289. , S. 303
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 289. , S. 303


Margareta Flandrie et Hainonie Comitissa vniuersis presens scriptum intuentibus salutem. Notum esse volumus, quod cum grauis discordia iam dudum esset inter Ciuitatem et Com- munitatem Coloniensem et nostros oppidanos Gandenses suborta et diutius ventilata ac propter hoc nostri oppidani Gandenses ciues co- lonienses, ut asserebant, ac bona eorum occupassent et detinuissent, ipsos tam in rebus quam in personis molestando, ipsi ciues colo- nienses eoruiii iniuriam repellendo sua dampna euitare volentes per- sonas et res oppidauorum Brugensium et de Damme ac aliorum op- pidorum ad terram Flandrie pertinentium occasione dicte discordie detinuerunt, dicta vero discordia de consilio discretorum virorum et ordinatione sopita est in perpetuum et extincta, ita quod occasione dicte discordie nulla questio siue discordia inter ipsos ciues colo- nienses et oppidanos Comitatuum Flandrie et Hainonie mouebitur seu in perpetuum suscitabitur nec aliquis ciuium coloniensium uel oppidanorum Flandrie seu Hainonie occasionem queret malignandi
19*
292
1249 ratione discordie supradicte. In cuius rei testimonium et firmitatem perpetuam presens scriptum sigillo nostro est communitum.
Datum anno domini mcCXL Nono dominica post beati Martini. Nnch dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel ziemlich gut erhalten.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 289. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/8f5818da-9a4f-4a9e-b0c6-910584fc51ab/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success