Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 335. , S. 355
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 335. , S. 355


') Gerhard I.
') Richard von Daun.
344
1265 dilectis Principibus nostris quampluribus, Comitibus, Nobilibus et ministerialibus Imperii nec non et sollempnibus nunciis omnium Ci- uitatum de Basilea inferius pacis federe coniunctarum et communiter pacem generalem iurantibus requisitum fuit in iudicio coram nobis de quadam consuetudine, que inoleuit in plerisque partibus Regni Alamanie, que potest dici potius corruptela, ut cum contingit inter- dum aliquos predicti Regni pati naufragium, circumadiacentes patrie superaddentes afflictionem afflictis omnia bona naufragantium uelut propria sibi uendicant et usurpant, ad quod per eundem Archiepisco- pum sententiatum fuit et etiam diffinitum, quod talis consuetudo ces- saret omnino, cum destabilis et perniciosa cxistat. Item requisitum fuit et per eundem Archiepiscopum sententialiter diffinitum, vt omnis moneta adulterina et falsa penitus decetero cesset nec aliquis abu- tatur predictis adulterinis et falsis monetis, sed utatur veris et legi- timis monetis in locis singulis per Imperium statutis et concessis duntaxat et domini terrarum et locorum predictos falsarios et abu- sores in suo districtu studeat eorum quilibet penitus amouere, pre- dictos falsarios et abusores pena qua conuenit et seueritate debita puniendo. Quas sententias omnes et singuli supradicti communiter pari uoto in nostra presentia approbarunt, et nos utpote iustas et idoneas ratas et gratas habentes eas auctoritate Regalis culminis confirmamus et sanccimus atque precipimus eas ab uniuersis et sin- gulis inuiolabiliter obseruari, presenti edicto districtius inhibentes sub interminatione gratie nostre, nequis contra predictas sententias et nostre confirmationis et inhibitionis nostre tenorem uenire presumat uel eis ausu temerario contraire. Quod qui facere presumpserit, gra- uem indignationem serenitatis nostre se nouerit incursurum.
Actum Wormacie viII. Idus martii, Indictione xiii anno domini McCL Quinto.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Sicgel verletzt.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 335. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/a80cea92-b823-4335-af58-e4374aaaa825/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success