Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 179. , S. 192
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 179. , S. 192

In nomine domini amen. Nouerint uniuersi, quod nos Arnoldus dei gratia decanus totumque capitulum s. Georgii in Colonia curtem ecclesie nostre sitam iuxta ecclesiam b. Marie in Capitolio, cuius confines sunt domus, que dicitur Graven porzen') ex una parte et ex altera domus, que vocatur Turris, que pertinet ad ecclesiam b. Marie supradictam, Richolfo et Blithildi uxori eius ciuibus Coloniensibus ac suis heredibus hereditario iure concessimus possidendam, ita videlicet, quod singulis annis duas marcas nomine pensionis ipsi ecclesie nostre persoluent, et tres denarios, qui dicuntur Hovezins, de ipsa area si- militer soluent. Acta sunt hec anno d. mcc tricesimo octauo, in die b. Seruatii. Aus Lacomblefs Urkundenbuch, 1L Nr. 229.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 179. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/b14dfd4e-b73c-473d-8f84-983c842710b7/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success