Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 89. , S. 111
In nomine domini. Ludolfus dei gratia abbas ecclesie sancti Mar- tini in Colonia uniuersis hoc scriptum inspecturis salutem in nero
n. -' 7
98
1225 salutari. Notum sit uniuersis tam presentibus quam futuris, quod nos ccclesie nostre utilitatibus consulere uolentes uineam, quam habemus in insula Rulingi cum areis attinentibus, quibusdam eiusdem uinee cultoribus hereditario iure concessimus possidendam ea uidelicet con- ditione, ut nobis annuatim duas carratas uini bunnensis mensure abs- que ullo contradictionis obstaculo cxinde persoluant. Domum autem torcularis, quam nos sumptibus nostris usque ad tectum edificauimus, quod eorum facere fuit, cum torculari sub ea forma possidebunt, ut si postmodum incendio, quod absit, uel uetustate uel quocumque modo consumpta deperierit, dicti cultores propriis sumptibus reedifi- cent. Preterea sciendum, quod noster nuntius tempore uindemiarum ibi in nostris expensis conparebit dictum uinum congregans. Quod si supra duos dies ab incipientibus uindemiis a quoquam eorum inpe- ditus moram fecerit, ab eodem interim erit sustentandus et sic dictum uinum eorum laboribus in nostram nauim cum nostro uase sibi as- signatum ad nos nostris expensis deuehet. Quicumque autem de dicto pacto quod eum contingit, dare neglexerit, eodem tempore absque mora tam area quam pars illa uinee, que eum contingit, ab eo aufe- retur, ut per hoc dare, quod debet, artetur. Quicquid uero negligen- tie aut presumptionis tam in cultura uinee quam in aliis rebus ibidem cmerserit, hoc coram nostro nuntio tractabitur. Ceterum in omni con- tractu emptionis et uenditionis, qui nullo modo absque consensu effi- cietur, alio iure ad alienos et alio ad heredes nec non et in curmedis siue etiam in aliis similibus causis eadem iusticia, que hactenus ob- seruanda dinoscitur, de cetero inuiolabiliter obseruabitur. Porro ut hec rata et inconuulsa permaneant, presentem paginam sigilli nostri appensione roborauimus.
Acta sunt hec anno gratie mccxxv. Aus dem Cartular von St. Martin, f. 13.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 89. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/d4b1bad2-4803-4fca-83d8-ee16da6d7f15/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success