Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 384. , S. 392
Gozwinus dei gratia maior in Colonia decanus et eadem gratia henricus s. Seuerini, henricus sanctorum apostolorum, philippus Su- saciensis Ecclesiarum prepositi, et frater albertus Lector fratrum pre- dicatorum in Colonia, tam a venerabili patre Coloniensi archiepiscopo ex vna parte, quam a Ciuibus Coloniensibus ex altera arbitri com- muniter electi, vniuersis has litteras inspecturis salutem in domino. Nouerit vestra vniuersitas, quod cum inter venerabilem patrem et dominum nostrum sancte Coloniensis Ecclesie Cunradum archiepisco- pum ex vna parte, et Ciues Colonienses ex altera super diuersis pro- positionibus hinc inde questio verteretur, venerabilis pater ac dominus noster Cunradus archiepiscopus et Ciues Colonienses predicti in nos. tamquam in arbitros secundum litteram arbitrii super hoc confectam sigillis venerabilis domini nostri Cunradi archiepiscopi predicti, Ec- clesie ac Ciuitatis Coloniensis sigillatam, in nos tamquam in arbitros ad hoc ab ipsis electos compromiserunt, ita quod secundum formam compromissi scriptam arbitrio et ordinationi nostre per omnia stare deberent. Nos vero huiusmodi arbitrio in nos suscepto, venerabilis pater ac dominus noster Coloniensis archiepiscopus predictus nobis propositiones suas edidit in hec verba:
') Philipp.
381
1. Proponit archiepiscopus Coloniensis predictus, quod in Ciuitate 1258 Coloniensi, in qua est summus Judex tam spiritualium quam temporalium, tota iurisdictio tam spiritualium quam temporalium
2. dependet ab ipso. Item quod in ipsa Ciuitate Coloniensi nemo potest iuste sibi iurisdictiouem aliquam vendicare, nisi eam ha-
3. beat ab ipso archiepiscopo. Item quod pro detentione illorum, qui Carcerem meruerunt, non debet esse alius carcer quam carcer ipsius archiepiscopi, nec ipsi Ciues habent aliquod ius
4. aliquem in suis domibus carceraudi. Item quod cum sit con- suetudinis in Ciuitate Coloniensi, quod scabini in causis secu- laribus tam criminalibus quam ciuilibus dictent sententias, siue quid iuris sit in casibus, quos emergere contingit, quod non debent assumi in scabinos minores annis vel indiscreti, vel nati de illicito coitu, vel alias criminosi, nec pretio siue pacto de-
5. bent aliqui eligi in scabinos. Item quod iudices Colonienses cottidie presidere debent iudicio, et scabini iudicium expectare et negotia expedire, et iudicia non omittere neque intermit-
6. tere, feriatis diebus exceptis. Item quod hoc ipsum inter ipsos Judices et scabinos ex vna parte, et venerabilem patrem ac dominum archiepiscopum Engilbertum bone memorie ex altera
7. ordinatum fuit et conscriptum. Item quod ipsi scabini in arduis negociis infra triduum sententias suas dicere tenentur, nisi de
8. Judicis et parcium consensu negotium suspendatur. Item quod hoc ipsum similiter inter archiepiscopum et scabinos ordinatum
9. exstitit et conscriptum. Item quod scabini super causis minutis
10. responsa sua siue sententias non debent suspendere. Item quod hoc ipsum inter ipsos Scabinos similiter et dominum archiepiscopum Engilbertum predictum ordinatum exstitit et
11. conscriptum. Item quod scabini aliquando sententiauerunt super bonis et locis, que persone ecclesiastice possidebant, cum ta- men super personis ecclesiasticis vel rebus ipsarum non habeant
12. iurisdictionem. Item quod Judices, quos burgrauius vel aduo- catus Coloniensis instituerint, presidebunt quamdiu bene et ho- neste se in officio suo gesserint erga burgrauium atque aduoca- tum, scabinos et Ciues, et non amplius, et quod hoc ipsum- similiter temporibus domini Engilberti ordinatum exstitit et
13. conscriptum. Item quod domino archiepiscopo pro tribunali se- dente scabini suas sententias siue responsa iuris nimis protra-
14. hunt in ipsius tedium. Item quod quicumque de vulnere aperto siue lesione, que bliginde dait dicitur, querimoniam detulerit, ipse commonitus a iudicibus iurare debet, quod non nominabit
382
aliquem innocentem, et secundum sententias scabinorum in sua causa procedet, et si innocentem nominauerit, grauiter puniri
15. debet. Ttem quod in omni querimonia debet snfficere, si com-
16. ponatur cum iudice et actore. Item quod quemcumque homi- num ipsius archiepiscopi, siue sit suus ministerialis siue nobilis, contingat Ciuitatem Coloniensem intrare, quod nec potest nec debet de inre ab aliquo Ciue occupari vel arrestari, nisi esset manifeste proseriptus; et si proscriptus esset, debet mediante iudicio detineri, scilicet vel auctoritate ipsius domini archiepi- scopi vel iudicum suorum, qui iurisdictionem tenent ab ipso.
17. Item quod ipsi Ciues cum aliquo inimico archiepiscopi sine ipso archiepiscopo ac eo inscio nullam debent confederationem inire, nec auxilium in mittendis victualibus vel aliquo alio modo ipsis
18. facient vel impendent. Item quod diuersi Ciues questiones, quarum decisio spectat ad ipsum archiepiscopum vel suos Ju- dices, trahunt decidendas in domnm suam parrochialem, vt eis ex hoc lucrum eueniat, et hoc sepius commiserunt in dampnum ipsius archiepiscopi et iniuriam atque Judicum suorum, cum ta- men in domo officialium non possit Judicium exerceri nisi de
19. quinque solidis et infra. Item quod diuersi Cines dinites et po- tentes recipiunt et recipere consueuerunt populares et impoten- tes in suam protectionem, nominantes vulgari nomine muntman, ita quod, quando tales popnlares delinquunt, clandestina serui- tia dant ipsis potentibus, et ob hoc ipsorum excessus defendunt,
20. sicque iurisdictio ipsius archiepiscopi perit. Item quod cum spectet ad ipsum archiepiscopum atque suum officialem, scilicet capitulum Coloniense, suum burdecanum et suos plebanos Colonienses specialiter iudicare de vsuris, periuriis, adulteriis, matrimoniis et spectantibus ad matrimonia, de falsis mensuris et de omni eo, quod vulgariter meincoif dicitur et quod in synodis accusari consueuit, nnllam tamen snper premissis iuris- dictionem vel correctionem ipse archiepiscopus atque predicti iam multis annis facere potuerunt propter Ciuium prohibitionem
21. atque procurationem. Item quod magistri Ciuium cuiuscumque generis mercatores et maxime alimentorum angariant, prout
22. ipsis placet, ad seruicia indebita et extorsiones iniustas. Item quod quociens placet maioribus Ciuitatis, ipsi faciunt, irrequi- sito archiepiscopo atque prioribus Coloniensibus noua exactio- num statuta, quarum exactionum onus portant fraternitates et alii populares, qui communitas appellantur, et sic depauperan- tur. Cum tamen nihil noui huiusmodi debeat de iure fieri in
383
Ciuitate Coloniensi sine ipsius archiepiscopi et priorum suorum 1258 consensu, cum sit summus Judex et dominus Ciuitatis Colo-
23. niensis. Item quod hii qui recipiunt collectas et redditus Ciui- tatis sine Emergencia, singulis annis publicam facient computa- tionem, et quod inuentum fuerit, in archa publica deponetur,
24. ita quod ad vsus rei publice expendatur. Item quod Ciues Co- lonienses habent pro consuetudine, quod pocius est corruptela, quod nullus est pro falsario tenendus vel accusandus, nisi falsi denarii in eius manibus deprehendantur, propter quod contingit,
25. mnltos esse falsarios, et impunitos transire. Item quod cum tota iurisdictio temporalium et spiritualium in Ciuitate Colo- nlensi ab ipso archiepiscopo eodemque duce dependeat, quod officiales, qui dicuntur de Richgerzecheit, Magistris Ciuium, quos quolibet anno eligunt, non possunt, quod sit in preiudicium iurisdictionis ipsius archiepiscopi et suorum Judicum, conferre,
26. cum ipsi officiales nullam habeant iurisdictionem Item quod iidem magistri Ciuium nullo conquerente contra illos, quorum pecuniam volunt habere, consueuerunt motu proprio inquirere de eo, quod vulgariter dicitur vngewoinde, siue verbo siue opere perpetretur, et sic ab innoxiis et ab-illis, qui minime accusa-
27. bantur ab aliquo, sepius pecuniam extorserunt. Item quod in qualibet parrochia Coloniensi sunt plures officiales, quam esse
28. debeant et quam consueuerunt esse ab antiquo. Item quod licet officiales de rigerzecgeit eligant sub debito iuramenti magistros Ciuium, quos credunt rei publice et Ciuitati magis expedire et esse vtiliores, ipsi tamen ab eisdem magistris creandis sepius, vt eligerentur, pecuniam et pretium recipere consueuerunt, pro- pter quod ipsi magistri, pecuniam, quam dederunt, rehabere volentes illicitas exactiones faciunt in Ciuitate Coloniensi.
29. Item quod iidem magistri Cinium, sepius vyolantes emunitates Ecclesiarum, infra ipsas emunitates vinum personarum ecclesia-
30. sticarum vasis fractis effuderunt sepius. Item quod aliqui Ciues sibi vsurpant in aliquibus locis vias publicas in Ciuitate inter fossata et alias iuxta Ciuitatem et etiam ipsa fossata Ciuitatis et in eis commo.dum proprium agunt, quod deberet esse com-
31. munitatis. Item quod cum aliquis Ciuis trahit alium Ciuem in causam coram Judice Ecclesiastico et super causa Ecclesiastica, pendente tali lite Coram ipso Judice Ecclesiastico, magistri Ci- nium et scabini inhibent actori, nc causam suam prosequatur, ante quam ipsi examinent, vtrum talis causa sit ecclesiastica vel non, cum tamen Judex Ecclesiasticus, coram quo prima
384
32. lis cepta est, super hoc diffinire deberet. Item quod cum aliquis bona siue hereditatem ad se legitime deuolutam petit scripta- ram sibi fieri super bonis huiusmodi in domo Ciuium vel par- rochiali, ipsi Officiales et scabini pro huiusmodi scriptura plus
33. debito et in immensum requirunt. Item nulla Sede vacante scabinorum ipsi Scabini Eligunt et ad sedes non vacantes sca-
34. binos. Item quod sede vacante Scabinatus, ad quam statim Eligi deberet Scabinus, propter contradictionem vnius vel duo- rum electionem hniusmodi nimis protrahunt, ita quod per hoc ad numerum nimis paruum deuoluitur scabinatus, et tunc de- mum quilibet eorum duos vel tres Scabinos Eligunt, pecunia aliquando pro hoc recepta, ita quod per talem multorum ele-
35. ctionem numerus Scabinorum in immensum excrescit. Item quod si aliquis Judex, magister Ciuium vel aliquis potens delinquat contra personam pauperem vel impotentem aut extraneam, que conqueri non audeat neque possit, licet talis excessus sit ma- nifestus, et delinquens de excessu hniusmodi sit infamatus, ita quod archiepiscopus ex officio suo nullo querelante inquirere de huiusmodi excessu de iure posset et deberet, ipsi tamen scabini et maiores Ciuitatis ius huiusmodi ipsi archiepiscopo denegant et se circa tale ius opponunt eidem, propter quod
36. multa maleficia remanent impunita. Item quod cum in domo par- rochiali non possit iudicari nisi de quinque solidis, fraudem fa- ciunt, vt cum aliquis vult petere centum marcas, petit quinque Solidos, quinque Sol. et quinque Sol. vsque ad Summam Cen tum marcarum et gic per fraudem talem excedunt et iniurian-
37. tur. Item quod magistri Ciuium per iniuriam de nouo Cyppum fecerunt et aliquibus pollices amputauerunt, cum tamen de hoc
38. minime valeant iudicare. Item quod Scabini pecunia recepta sententiant, et quod vna die sententiant esse iustum, alia die
39. sententiant esse iniustum. Item quod si minor pars Scabinorum archiepiscopo interroganti sententiam iustam dictet, tamen opor- tet, vt sententiam maioris partis, licet sit iniusta, sequatur.
40. Item quod si in Curia appelletur a sententia scabini ad archi- episcopum, ipsi scabini contra ius expressum, qui sententiaue- rant in causa principali, in causa appellationis etiam senten- tiare volunt et hoc dicunt esse suam consuetudinem, quod est potius corruptela, quia contra iura et irrationabile per omnia.
41. Item quod si aliquem in Curia appellare contingit, Scabini et Judices ibidem exigunt cautionem ab appellante, quod appella- tionem prosequatur, quod est contra iura, et lesi sepe per in
385
iustas sententias non andent propter cautiones huiusmodi ap- 1258
42. pellare et sic iniuste leduntur. Item quod officiales de Riger- zecheit in domo Ciuium conuenientes inscio ipso archiepiscopo statuunt quicquid volunt et statutum tale volunt pro speciali consuetudine et Jure seruari, ipsius archiepiscopi minime adhi- i-
43. hita auctoritate. Item quod cum scabini Colonienses ex debito iuramenti consilio et auxilio Jus Ecclesie atque Ciuitatis Colo- niensis teneantur defendere et conseruare, ac ea ratione de ipsovum consilio Ciuitas Coloniensis, consentiente tamen archi- episcopo, ab antiquo consueuerit gubernari, ipsi tamen Ciues, inscio domino archiepiscopo ac irrequisito et sine eius consensu, suos conciues, qui nec Ciuitati nec Ecclesie fidelitatem iuraue- runt, eligunt in consilium Ciuitatis, vt spretis aliquibus scabinis iuratis, de consilio non iuratorum Ciuitas ipsa regatur, quod quidem, cum temporibus Engilberti Episcopi bone memorie committeretur, ipse obtinuit, id ipsum reici atque tanquam illi-
44. citum reprobari. Item quod cum diuersorum officiorum diuerse sint fraternitates in Ciuitate Coloniensi, ipsi de fraterqjfatibus, ipso archiepiscopo irrequisito et sine eius consensu, potentes Ciues, de sua fraternitate minime existentes, eligunt in suos magistros, ex quo euenit, quod illi potentes aliquos de frater- nitatibus huiusmodi pro sua pecunia in suis excessibus atque delictis defendunt, ab aliquibus etiam seruitia indebita exigunt et extorquent, et sic tam illi de fraternitatibus, quam huiusmodi
45. magistri electi iniuriantur. Item proponit, quod cum aduene siue extranei res venales in Ciuitatem Coloniensem deducunt, licet nullus accusator contra tales compareat, nec etiam sonet aliqua infamia de eisdem, diuersi tamen ex Ciuibus Coloniensibus, ut aliquid a talibus extorqueant, res huiusmodi dicunt furtiuas et tamquam furtiuas arrestant, et per hoc ab innoxiis, qui vexa- tionem suam Casibus huiusmodi redimunt, pecuniam sepe extor-
46. quent illicite. Item quod cum bomines ipsius archiepiscopi atquc extranei ad Ciuitatem Coloniensem veniunt cum rebus venalibus ct non venalibus, Ciues ipsi arrestant res ipsorum atque ipsos homines, dicentes ipsos sibi in pecunia vel re alia obligatos, ad Judicium suum trahentes eosdem, propter quod euenit, vt ipsi Ciues Colonienses et res ipsorum in diucrsis locis extra Ciuitatem Coloniensem a diuersis illicite arrestantur et ctiam in causam trahantur coram Jndice actoris, cum tamen iuris sit in utroque casu, ut actor forum rei sequatur, vnde ipsi Ciues
47. iniuriantur et ipsorum ininriam alia iniuria comitatur. Item quod
n. 25
386
1258 cum ipse archiepiscopus sit summus Judex et dominus Ciuitatis Coloniensis et sic hominibus quibuscumque, quorum seruitio suo tempore indiget, possit infra Ciuitatem Coloniensem de iure atque merito dare treugas et Conductum, ipsi tamen Ciues ab ipso archiepiscopo treugas datas et conductum sepius infringunt.
48. Item quod cum ipse archiepiscopus sit summus Judex atque dominus Ciuitatis Coloniensis et sic ipsa Ciuitas Coloniensis sine suo consilio et consensu et Ecclesie Coloniensis in nullo debeat vel possit de iure alicui obligari, ipsi tamen Ciues Colonienses sine consilio et consensu ipsius archiepiscopi atque Ecclesie Coloniensis litteras obligatorias apertas sub sigillo Ciuitatis Co- loniensis sepius dant diuersis in preiudicium et iniuriam ipsius
49. archiepiscopi et Ecclesie. Item quod cum sit inris ipsius archi- episcopi et consuetudinis actenus Colonie obseruate, quod nulli denarii, cuiuscumque sint monete, pro datiuis recipiantur, nisi soli denarii Colonienses Monete Coloniensis vltime seu postreme, in contractu cuiuslibet generis, ubi pecunia interuenit, ipsi ta- men Ciues contra fecerunt sepius, denarios alterius monete loco Cotoniensium denariorum pro datiuis recipientes et, quod peius est, fraudem iuri suo predicto ac consuetudini facientes, puta duodecim veteres pro decem nouis atque quinque louanienses pro duobus Coloniensibus recipientes, ac multis aliis et diuersis modis ipsi archiepiscopo dampna grauia et iniuriam circa mone-
50. tam suam sepius intulerunt. Item quod cum sit iuris et con- suetudinis suorum Campsorum Coloniensium, ut nullus exceptis eis Colonie possit vel debeat emere argentum, multi tamen Ci-
51. nes sepius contra fecerunt. Item magistri Ciuium intrant par- rochiam sancti seuerini et de iurisdictione ipsius prepositi se
52. intromittunt minus iuste. Item quod nichil ad Ciues Colonienses pertinet de suis Judeis, qualitercumque cum eis ipse agat, tenet enim ipsos Judeos in feodo ab imperio, et sicut sua in- terest eorum tributa recipere, ita et delicta corrigere et punire.
53. Item Camerarius ipsius archiepiscopi bona aduentitiorum hominum, qui decedunt, potest et debet recipere, et de horum obuentione bonorum ipse ministrat piper in coquinam archiepiscopi, et quia ipsi Ciues istos homines Camerario contradicunt, iniuriantur in hoc ipsi archiepiscopo et Camerario, vtrique in suo iure dispen- dium faciendo.
Hec omnia premissa pro^oni^rdne^iscopus Coloniensis predictus et dicit sibi a Ciuibus Coloniensibus iniuriam fieri in eisdem. Hiis
387
itaque propositis et a nobis arbitris receptis Ciues Coldnienses pro- 1258 positiones suas nobis dederunt in hec verba:
1. Proponit Ciuitas Colon., quod dominus archiepiscopus contra ius et priuilegia ipsius Cinitatis quandoque litteras suas dedit, quod propter sua debita Ciues Colon. inpune et sine eius offensa capi possent vel etiam impignorari, sicut ostendere per multa
2. facta possumus ct docere. Item quod cum Ciues Colon. pluries capti sunt infra eius ducatum iniuste, et ab eo super hoc iustitia et ipsorum Captiuorum super Jus suum liberatio pete- retur, ipse in exhibendo nobis iusticiam in hoc articulo sepius fuit negligens vel remissus, ita quod huiusmodi Captiui com- pulsi fuerunt de facto in ipsius domini archiepiscopi et Ciuita- tis iniuriam se qualitercumque redimere, quorum etiam nonnulli propter eorum Captiuitatem decesserunt, quod ctiam per multa
3. facta possumus demonstrare. Item quod archiepiscopus, ne ipsum hoc dicamus- facere, patitur et dissimulat contra ius et libertatem Ciuitatis, quod eorum Ciues pro rebus vel contracti- bus in Ciuitate habitis extra Coloniam in Jus vocantur et quandoque pro causis friuolis appellantur ad pugnam, quod
4. etiam in factis ostendere possumus et docere. Item quod archi-. episcopus per famulos suos contra ius et libertatem Ciuitatis fecit accipi in strata ab hominibus quampluribus argentum non restituto valore ipsius, propter quod multi Ciues Colon. in aliis partibus Capti et pignorati fuerunt, sicut patet in facto.
5. Item quod archiepiscopus contra ius, consuetudinem antiquam, libertatem et priuilegia non solum Ciuitatis, set dyocesis Colon. monetas nouas cudi fecit, ct aliquando denarios deprauari in
6. valore et puritate consensit et permisit. Item quod contra ius ete. archiepiscopus non solum in Ciuium, sed totius terre sue graue dispendium adulterinas monetas vtpote in attindarre, Wilberg, sygen et alibi, sicut debuit et potuit, non deleuit, immo, vt creditur, auctoritatem dedit hoc alicubi faciendi, sicut
7. apparet. Item quod Ciues Colon. personaliter Nussiam ire coegit ad iurandum, res esse suas, quas sine thelonio ibi traducere volunt, cum hoc iuramentum coram magistro Ciuium esset Co- lonie prestandum et illic per litteras Ciuitatis testificandum.
8. Item quod permittit foraneos mercatores ascendere renum et
9. descendere vltra terminos antiquitus constitutos. Item quod cum deberet esse integra pacis reformatio inter ipsum dominum archiepisccipum et Ciuitatem Colon. quidam volentes habere de quibusdam factis emendam, ciues Colon. capere et nexare presu-
25*
388
1258 10. munt, sicut in diuersis factis possumus demonstrare. Item quod archiepiscopus vel sui officiales de spoliationibus et iniuriis factis Ciuibus Colon. ablatorum restitutiones et emendas pluries receperunt, sed ipsis spoliatis et iniuriam passis inde non sa-
11. tisfecerunt. Item quod multociens archiepiscopus pecunia ac- cepta non Judicauit, vbi debuit vel vbi non debuit, voluit
12. Judicare, quod de facto posset demonstrari. Item quod Capti- uauit quosdam conciues uostros, cum Ciuitatem et Ciues Colon. impugnare non deberet pro aliquo,*nisi eis per sex septimanas
13. antea contradixisset. Item quod Camerarius archiepiscopi vsur- pat et accipit bona decedentium Ciuium aliquorum, quod in
14. multis factis possumus demonstrare. Item quod permittit vel facit Ciues aliquos super eodem facto ad seculare et ad Eccle-
15. siasticum forum trahi, sicut in multis factis apparet. Item quod dominus Archiepiscopus quosdam homines accepit de publico carcere, qui haite dicitur, in Colonia et extra Coloniam duci et ad duellum prouocari Jussit, et deuictis eis iudicium de eis
16. fieri mandauit. Item quod dominus archiepiscopus pignora po- sita auctoritate Judicii pro emende satisfactione ex cista vio- lenter accipi consensit et, ne inde fieret Judicium, inhibitiones
17. scabinis fecit. Item quod castra ct 'munitiones fieri permisit in dispendium et dampnum tam Ciuitatis quam dyocesis Colon.
18. Item quod sepius Judicium seculare per iudicium Ecclesiasti- cum facit impediri contra ius et libertatem Ciuitatis Colon.
19. Item quod thelonia fecit indebita accipi a Ciuibus. Item quod
20. Judei extra domos suas vyolenter et sine anctoritate Judiciaria tracti in domum petri de Cranin positi et incarcerati fuerunt.
21. Item quod permittit fieri publicas tabernas de vinis vendendis in claustris et emunitatibus.
Hec premissa, que continentur post articulos venerabilis patris ac domini nostri Colon. archiepiscopi proponunt Ciues Colon. contra ve- nerabilem patrem et dominum Colon. archiepiscopum predictum et dicunt sibi ab ipso domino iniuriam fieri in eisdem. Nos vero arbitri predicti, huiusmodi propositionibus hinc inde propositis et receptis, de consilio iurisperitorum ac aliorum proborum virorum de premissis propositionibus seu articulis sigillatim arbitrando diffinire volentes, de singulis propositionibus seu articulis predictis, prout in subscriptis plenius videbitur contineri, arbitrando taliter diffinimus:
ad 4. Ad hoc quod proponit venerabilis pater et dominus noster Colon. archiepiscopus predictus contra scabinos, quod miuores
389
annis non debent assumi ad scabinatum, videtur nobis, quod 1258 assumi non debeant, nisi in etate et animi qualitate, in qui- bus pro capacitate et exercitio sufficientes sunt inuenire et dictare sententias. De illegitimis autem videtur nobis, quod illegitimi non debent assumi, nisi probitatis merita et sapien- tia reddant eis, quod natales abstulerunt et sint legitimati. De criminosis videtur nobis, quod infames vel condempnati de crimine non debent eligi in scabinos. Similiter dicimus cum Ciuibus, quod nullus in scabinum eligi debeat pretio ad 5. vel pacto interuenientibus. Item ad hoc quod cottidie sca- bini debeant Judicium expectare, dicimus, quod scabinus ex scabinatu obligatur ad exhibendum sc iudicio, quando iudex ad 9. presederit, nisi legitima causa excusetur. Item ad hoc quod scabini super causis minntis sententias suas non debent sus- pendere et ad hoc quod in arduis negociis scabini infra tri- duum debeant sententias dicere, dicimus seruandam esse eam diffinitionem venerabilis patris domini Hugonis tituli sancte Sabine presbiteri Cardinalis, secundum quod in littera super
ad 11. hoc concepta inuenitur expressum. Item ad hoc quod scabini aliquando sententiauerunt super bonis et locis Ecclesiasticis etc., dicimus non pertinerc ad scabinos vel aliquos Judices seculares, cognoscere vel iudicare de rebus vel personis ad forum Ecclesiasticum spectantibus, ct si talia quandoque in- scribuntur libris eorum, dicimus hoc ad memoriam rei fieri, non ut conferatur eis potestas cognoscendi vel iudicandi de
ad 12. rebus vel personis supra memoratis. Item ad hoc quod Ju- dices positi a burgrauio et ab aduocato non debeant diucius tenere iudicia, nisi quamdiu bene et honeste se gesserint ctc., dicimus, quod Judices, qui pro tempore ponuntur, iuste et honeste debent se habere in Judiciis; quod si non fecerint, a burgrauio vel ab aduocato remoueri debent secundum sen- tentiam scabinorum, ita quod quilibet suum vicarium, qui ne- gligens fuerit, remoueat. Et si aduocatus vel burgrauius in huiusmodi ammotione fuerint negligentes, archiepiscopus mo-
ad 13. nitione premissa potest dictos Judices amouere. Item ad hoc quod scabini nimis protfahunt sententias dicendas archiep. pro tribunali sedente, dicimus secundum premissa, quod sicut non possunt dilationes querere in iudicio, vbi agitur de mi- nutis vel magnis rebus coram quocunque iudice, ita et multo minus coram archiepiscopo possunt dilationes querere, nisi se- cundum quod in diffinitione domini hugonis est expressum.
390
1258 ad 14. Item ad hoc quod de vvlnere apcrto cte. actor monitus a Judice sub iuramento non debeat nominare innocentem, ap- probamus responsionem Ciuium, videlicet quod qui nomi- nauerit innocentem, puniri debet secundum sententiam scabi-
ad 15. norum. Item ad hoc, quod in omni qucrimonia debet suffi- cerc, si cum iudice et actore componatur etc., dicimus, quod sufficerc debeat, si cum iudice et actorc componatur, saluo
ad 33. iure scabinorum. Item ad hoc, quod nulla sede vacante sca- binatus etc., dicimus secuudum quod ius commune dictat, quod non debent eligi scabini, nisi ad sedes vacantes.
ad 34. Item ad hoc quod sede vacante, ad quam statim scabinus eligi deberet, dicimus, quod aliqua sede scabinatus vacante scabini ct conuenire et eligere tenentur, et si negligentes fuc- rint super hoc, ab ipso domino archiepiscopo possunt com-
ad 38. pelli. Item ad hoc, quod scabini sententiant vno die vno modo et alio die alio modo et super eadem re pro precio,
ad 39. dicimus, quod nequaquam fieri debet. Item ad hoc, quod licet minor pars scabinorum dictet sententiam iustam archi episcopo etc., dicimus generalem consuetudinem esse terre et Ciuitatum, quod minor pars sequatur maiorem in sententiis,
ad 40. et hanc nos approbamus. Item ad hoc, quod si in Curia ap- pelletur a sententia scabini ad archiepiscopum etc., dicimus, quod illi qui sententiauerunt in priori Judicio, sententiare non possunt in causa appellationis coram domino archiepi-
ad 41. scopo. Item ad hoc, quod si aliquem in Curia appellare con- tigerit, Judices et scabini exigunt cautionem ab appellante, quod appellationem prosequatur etc., dicimus consuetudinem essc tenendam, et quod Judices et scabini competentem et consuetam possunt exigere cautionem ab appellante, ut ap- pellationem prosequatur, dicimus autem in communi de om- nibus scabinis, quod nulli expensas faciant in introitu ad scabinatum preter eas, que ab antiquo consuete sunt, octo videlicet ferculorum, quando ad commune conuiuium scabi- natus vocantur, ct dampnamus consuetudinem perniciosam in Candelis, que clara die accenduntur, et in omnibus aliis, que magis pertiuent ad fastum et future depredacionis sunt
ad 1 h 2. seminaria, quam ad honorem vergant scabinatus. Item ad hoc, quod totum Judicium et iurisdictio tam spiritualium quam temporalium ab archiepiscopo dependeat et nemo pos- sit sibi iurisdictionem aliquam vendicare, nisi ab ipso habeat, dicimus quod vcrum quidem est, quod summa potestatis et
391
rerum tam in spiritualibus quam iu temporalibus est domini 1258 archiepiscopi. Sunt tamen tam in spiritualibus quam in tem- poralibus sub ipso ct ab ipso iudices iurisdictionem habentes et officiati, qui dicuntur magistri Ciuium, qui ex consuetudine ab antiquo seruata eliguntur a fraternitate, que Rigerzegeit vocatur, qui iurant facere et obseruare quasdam ordinationes, que in littera super hoc conscripta continentur, quas si fa- ciunt et obseruant secundum formam iuramenti, quod pre- stant quando ponuutur, dicimus hoc multum valere ad con- seruationem Ciuitatis. Si autem, quod absit, in contrarium venirent, sicut heu frequentius accidit, duplex periurium in- current, vnum videlicet, quod iuratum est in animas omnium Ciuium de fideliter seruandis diffinitionibus nostris, alterum quod ipsi iurant, quando in magistros Ciuium sunt electi, et reatum huinsmodi duplicis periurii potest ab eis exigere iu- dex ecclesiasticus iurisdictionem habens in Ciuitate, fore- factum uero iudicet, qui de hoc potest iudicare. Quia vero de mala amministratione magistrorum Ciuium populus Colon. multipliciter est conquestus, et magne confusioni propter eos actenus subiacuit communitas, Cuius causa nobis esse vide- tur, quod electores non pensatis eorum meritis, qui pro tem- pore eligebantur, sed potius prece et precio interuenientibus ele- gerunt, ipsi quoque, qui pro tempore instituebantur in magistros Ciuium, impensas magnas tam scabinis quam fraternitati, que dicitur Rigerzecgeit, ac aliis quibusdam specialibus personis fecerunt, propter quas postea amministrationem suam in que- stum conuertere cogebantur, ordinamus et diffinimus, quod de cetero illi, qui eligunt magistros Ciuium, corporale iura- mentum prestent, quod nec prece nec prccio nec affectu con- sanguinitatis vel affinitatis eligant, sed solo intuitu iusticie tales, qui secundum suam conscientiam vtiliores sint rei publice, et illi qui pro tempore eliguntur, nullas expensas faciant siue in conuiuiis, siue in donariis, siue in quibuscumque aliis, propter quas eos opporteat postmodum ab innocentibus contra deum et honestatem aliquid extorquere, preter eas, que ab antiquo statute sunt de vino et Cera, secundum quod in Carta super hoc confecta dicitur contineri et ab antiquo fuit consuetum, videlicet quod sex libre Cere dantur ei, qui fun- ctus est officio magistri Ciuium, et due Cuilibet aliorum, qui est de fraternitate, que dicitur rigerzecheit, et duo sextaria vini ei, qui functus est officio magistri Ciuium et vnum Cui-
392
1268 libet aliorum, qui est de fraternitate. Diffinimus etiam, quod
non licet eisdeui magistris Ciuium a fraternitatibus seu ab aliis personis a]iquid peterc occasione officii, ad quod sunt instituti. Similiter dicimus de aliis officiatis, quod ab antiqua consuetudine in parrochiis officiati eliguntur, qui quedam ibi Judicauerunt et Judicant secundum eius formam, quod bur- geriethe vvlgariter appellatur, quorum electionem sine precio et pacto dicimus debere fieri. Quod etiam in electione magi- strorum Ciuium et omnium aliorum dicimus esse obseruan- dum, cum in electis considerari debeant probitatis merita et non quantitas preciorum. Adicimus ctiam, quod ab antiqua consuetudine fraternitates elegerunt et eligunt sibi quosdam, qui magistri fraternitatum dicuntur, per quos insolentes fra- ternitatum compescuntur, ct liberum est eis memoratos ma- gistros eligere, siue de ipsa fraternitate, siue de aliis Ciuibus ad frateniitatem eorum non spectantibus. Hiis etiam adiun- gimus, quod fraternitates de rebus venalibus ad suam frater- nitatem pertinentibus terminum precii in vendendo vel emendo limitare non possunt. Condempnamus ctiam consuetudinem iniquam, quam inter se habuisse dicuntur de monopolio, vi- delicet de qualibet marca de suis mercationibus accepta ali- quot denarios in commune posuerunt, quod commune lucrum fraternitatis vocauerunt, cum necesse sit, quod ex hoc artetur mercator cum eis communicans ad leuius vendendum et ca- ad 3. rius emendum. Item ad hoc, quod non debeat alius esse car- cer quam archiepiscopi, dicimus non debere custodiri captiuos, nisi in clausuris domini archiepiscopi. Adicimus tamen, quod si aliquis pro debitis incarceratur, post tempus statutum po- test assignari creditori seruandus ab eodem secundum sen-
ad 16. tentiam scabinorum. Item ad hoc, quod nullus hominum archiepiscopi debeat ab aliquo Ciue in Colonia arrestari, di- cimus, quod aliqui ex hominibus archiepiscopi possunt arre- stari et conueniri coram Judicibus burgrauii et aduocati.
ad 17. ltem ad hoc, quod cum inimico archiepiscopi confederationes non debent facere, dicimus, quod nullas omnino confederationes et obligationes Ciues Colon. facere possunt in preiudicium archiepiscopi et Ecclesie. Justas tamen et non preiudicantes domino archiepiscopo et Ecclesie facere possunt confederatio-
ad 20. nes et obligationes. Item hoc quod proponit, quod cum spe ctet ad ipsum archiepiscopum atque suum officialem scilicet Capitulum Colon. et suum burdecanum atque suos plebanos
393
Colon. specialiter Judicare de vsuris, periuriis, adulteriis, ma- 1258 trimoniis et spectantibus ad matrimonia, de falsis mensuris et de omni eo, quod vvlgariter meinchof dicitur, dicimus, quod de vsuris, periuriis, adulteriis, matrimoniis et spectantibus ad matrimonia, et aliis buiusmodi cognoscere simpliciter pertinet ad forum Ecclesiasticum. De bellis autem, que diebus festiuis vel in emunitatibus fiunt, de falsis mensuris, et de hiis, que vvlgariter menchoif dicuntur, que in synodis accusari debent, dicimus cognoscere debere tam Judicem Ecclesiasticum quam
ad 19. secularem. Item ad hoc, quod potentes recipiunt impotentes in defensionem suam, approbamus responsionem ciuium dicen-
ad 22. tes, quod nullum omnino iniuste defendere debent. Item ad hoc, quod cum placet potentioribus, faciunt noua exactionum statuta irrequisitis archiepiscopo et prioribus, dicimus, quod statuta et exactiones in dampnum vel preiudicium domini archiepiscopi, priorum et Cleri vergentia facere non possunt et si pro tempore aliquid fecerint, in quo senserint se gra- uari fraternitates et populares, recurrent ad iudicium domini archiepiscopi, si velint, et ipse teneatur eis iustum iudicium
ad 23. exhibere. Item ad hoc, quod colligunt collectas et redditus Ciuitatis siue emergentia etc., dicimus, a communitate debere eligi de honestioribus et fidedignioribus aliquot de scabinis et aliquot de fraternitatibus et aliquot de aliis Ciuibus, sub quorum custodia signata sub tribus clauibus sint, que colli- guntur, et illi computationem facere teneantur quatuor vici- bus in anno, ita quod semper post tres menses vnam faciant computationem. Huic computationi teneantur interesse duo- decim de scabinis, duodecim ex magistris fraternitatum et duodecim ex aliis Ciuibus, quorum discretioni et fidei com- mittitur, ut ea, que proueniunt, nonnisi ad vsus rei publice
ad 24. expendantur. Item ad hoc, quod nemo falsarius etc., dici- mus, quod consuetudo in hoc actenus obseruata, quod vide- licet nemo de falsitate conuincatur, nisi falsi denarii in eius manu deprehendantur, nobis non placet, quam tamen immu- tare non possamus, sed si placeret domino archiepiscopo, quod cum scabinis et aliis quorum interest aliquid vtilius
ad 28. ordinare, hoc rei publice nobis expedire videretur. Item ad hoc quod officiales de richerzecgeit etc., dicimus, quod de
ad 26. hoc superius diffinitum est. Item ad hoc quod magistri Ci- uium nullo conquerente contra illos, quorum pecuniam volnnt habere, consueuerunt motu proprio inquirere de eo, quod vvl
394
gariter dicitur vngewoinde, dicimus magistros Ciuium nulli aliquid debere imponere per calumpniam, nec hoc quod vn- woinde1) dicitur, innoxiis imponere, sed si non deuenerit ad eos per querelam, non possunt facere inquisitionem nisi de personis, contra quas apud graues et honestas personas infa- mia laborat, quam formam in hoc articulo si non tenuerint, is, qui lesus fuerit, domino archiepiscopo conqueratur, et ipse eidem iustitiam de predictis magistris Ciuium facere non
ad 27. postponat. Item ad hoc quod plures officiales in parrochiis esse non debent etc., dicimus, quod officiales in parrochiis existen- tes numerum ab antiquo seruatum excedere non debent.
ad 28. Item ad hoc quod officiales de Rigerzecgeit eligunt pro pe-
ad 29. cunia magistros Ciuium etc., superius est diffinitum. Item ad hoc quod magistri Ciuium sepius vyolantes emunitates Eccle- siarum infra ipsas emunitates vinum personarum Ecclesiasti- carum vasis fractis effuderunt sepius etc., dicimus, hoc fieri
ad 30. non debere. Item ad hoc quod aliqui Ciues sibi vsurpant in aliquibus locis vias publicas in Ciuitate intra fossata et alias iuxta Ciuitatem et etiam in ipsa fossata Ciuitatis etc., dicimus, quod omnes vie publice et strate tam in Ciuitate quam circa Ciuitatem, intra fossata vel etiam extra fossata existentes et etiam vie et strate vndique ad portas Ciuitatis venientes et etiam fossata omnia libera esse debere et a nemine occu-
ad 31. panda. Item ad hoc quod aliquis Ciuis trahit Ciuem in cau- sam coram Judice Ecclesiastico et super causa ecclesiastica, pendente tali lite coram Judice Ecclesiastico magistri Ciuium et Scabini inhibent actori, ne causam suam prosequatur, an- tequam ipsi examinent, vtrum talis causa sit ecclesiastica etc., dicimus quod de personis ct rebus Ecclesiastis Judices seculares cognoscere non debent, sicut in premissis diffiniuimus, et si questio sit, vtrum ad Judicem spiritualem vel secularem pertineat, Judex Ecclesiasticus hoc debet diffinire, cum in omnibus spiritualia secularibus sint anteponenda, et leges etiam secularium principum sacros canones ymitari non dedignen-
ad 32. tur. Item ad hoc quod pro scribendis hereditatibus in cartis in domo Ciuium vel parrochiali etc., responsionem Ciuium ap- probamus, videlicet quod quicumque petit sibi munimentum scripture fieri, soluere debet quod ab antiquo consuetum est,
') Das zweite Origiual hat: vngewoucde.
895
nisi de gratia remittatur. Adicimus tamen, quod per dilatio- 1258 nes dispendiosas vel absenciam officialium non debet ab ali-
ad 35. quo plus debito extorqueri. Item ad hoc quod si aliquis Ju- dex, magister Ciuium vel aliquis potens delinquat contra personam panperem vel inpotentem aut extraneam, que con- queri non audeat neque possit, licet talis excessus sit ma- nifestus et delinquens sit de excessu huiusmodi infamatus, ita quod archiepiscopus etc., dicimus quod contra publice infamatos de cxcessibus potest archiepiscopus inquirere et iudicare etiam nullo conquerente, cum secundum Apostolum in velamen malitie nullus sibi concessam habeat libertatem.
ad 36. Item ad hoc quod in domibus parrochiarum non possunt Ju- dicare nisi de quinque solidis, fraudem faciunt, vt cum ali- quis vvlt petere centum marcas etc., dicimus de prima parte huius articuli, quod superius diffiniuimus, quod autem adicitur, quod fraudem faciunt petendo quinque et quinque etc., dici- mus nec hoc nec aliquid simile fieri debere, quia hoc esset
ad 37. illusio iurisdictionis superioris. Item ad hoc quod magistri Ciuium per iniuriam de nouo Cyppum fecerunt et aliquibus pollices amputauerunt etc., dicimus, quod superius diffiniuimus.
ad 42. Item ad hoc quod officiales de rigerzezgeit in domo Ciuium conuenientes statuunt quicquid volunt inscio ipso archiepiscopo, et tale statutum volunt pro speciali consuetudine et iure ser- uari etc., dicimus, quod hoc superius in suo simili diffinitum
ad 43. est. Item ad hoc quod cum scabini Colonienses ex debito iuramenti ius Ecclesie atque Ciuitatis Coloniensis etc., dici- mus, quod ab hiis, quorum interest, de antiqua consuetudine de communitate Ciuium quidam probi et prudentes assumi possunt ad consilium Ciuitatis, qui . iurabunt, quod fideliter ea, que expediunt rei publicc, secundum suam conscienciam promouebunt, nichil penitus in preiudicium domini archiepi-
ad 44. scopi et Ecclesie attemptantes. Item ad hoc quod fraterni- tates eligunt potentes in magistros etc., dicimus quod supe-
ad 45. rius est diffinitum. Item ad hoc quod cum aduene siue extranei res venales in Ciuitatem Coloniensem deducunt, di-
ad 46. cimus quod hoc superius in suo simili est diffinitum. Item ad hoc quod cum homines ipsius archiepiscopi atque extranei ad Ciuitatem Coloniensem veniunt cum rebus venalibus et non venalibus etc., dicimus sicut supra, quod quidam de ho- minibus archiepiscopi possunt arrestari et similiter de cxtra-
ad 47. neis. Item ad hoc quod cum ipse archiepiscopus sit summus
396
1258 iudex ac dominus Ciuitatis Coloniensis et sic hominibus qui-
buscumque, quorum seruicio suo tempore indiget, possit infra Ciuitatem Coloniensem de iure atque merito dare treugas et conductum etc., dicimus quod ipse dominus archiepiscopus
ad 48. teneat, sicut in litteris suis conscriptum est. Item ad hoc quod Ciuitas non possit dare litteras obligatorias alicui, di-
ad 49. cimus quod superius in suo simili diffinitum est. Item ad hoc quod nulli denarii cuiuscunque sint monete pro datiuis acci- piantur nisi soli denarii Colonienses Coloniensis monete vltime seu postreme etc., approbamus responsionem Ciuium, videli- cet quod fabricatura alterius numismatis non debet esse da- tiua in Colonia, nisi tantum moneta Coloniensis et quod nuncii domini archiepiscopi custodiant monetam et incidant, quod diuersum a moneta Coloniensi inuenerint, et quem re- bellem inueuerint, requiratur ab eo pena ab antiquo statuta. Ad hoc autem quod expedicius hec fiant, Ciues Colonienses nunciis domini archiepiscopi subseruire debent secundum mo-
ad 50. dum ab antiquo obseruatum. Item dicimus quod exceptis Campsoribus domini archiepiscopi nemo debet emere argen- tum nisi ad vsus peregrinancium vel ad Anagliffi speciem comparetur, secundum quod a quibusdam Ciuibus docti su-
ad 52. mus. Item ad hoc quod archiepiscopo fiat iniuria de suis Judeifl, dicimus, quod Judei libere spectant ad cameram archiepiscopi, si tamen ipse archiepiscopus aliquid con- scripsit Ciuitati et Judeis vel aliquibus de Ciuitate, dicimus
ad 53. quod iustum est quod teneat eis. Item ad hoc quod Came- rarius ipsius archiepiscopi bona aduenticiorum hominum, qui decedunt etc., potest et debet recipere etc., dicimus de hoc debere fieri, sicut de iure et antiqua consuetudine obserua- tum est.
ad 1. Ad hoc autem, quod proponunt Ciues Colonienses, quod archiepiscopus contra Jus et priuilegia Ciuitatis quandoque litteras suas dedit, quod propter sua debita sui Ciues Colo- nienses capi possent vel impignorari etc., dicimus quod hoc nullatenus fieri debet, cum dominus archiepiscopus suos po-
ad 2. cius defendere debeat quam in manus tradere alienas. Item ad hoc quod cum Ciues Colonienses pluries capti sint infra cius Ducatum iniuste etc., approbamus responsionem domini archiepiscopi, videlicet quod cum aliquis Ciuis Coloniensis capitur, si querimonia rite deueniat ad dominum archiepisco- pum, tenetur dominus archiepiscopus perseueranti in sua que-
397
rimonia expedite facere Justiciam secundum Jus et senten- ad 3. tiam tam arebiepiscopatus quam ducatus. Item ad hoc quod dominus arehiepiscopus patitur et dissimulat contra ius et libertatem Ciuitatis, quod Ciues pro rebus vel contractibus in Ciuitate Coloniensi habitis extra Ciuitatem in Jus vocan- tur et ad pugnam quandoque appellantur, dicimus quod quamdiu Ciues Colonienses parati sunt stare iuri coram do- mino archiepiscopo vel eius iudicibus, non debet dominus archiepiscopus pati vel dissimulare, quod de contractibus in Colonia factis vel rebus ibidem habitis extra Coloniam ad iudicium vocentur, vel ad monomachiam appellentur. Si vero aliquis foraneorum metum alleget, quod in Colonia agere non audeat, debet dominus archiepiscopus eum conducere super ad 4. ius suum. Item ad hoc dominus archiepiscopus per famulos suos contra ius et libertatem Ciuitatis fecit accipi in strata ab homiuibus quam pluribus argentum, non restituto valore ete., dicimus quod mercatores in districtum Coloniensem ve- nientes cambire debent argentum ad monetam Coloniensem, quod si non fecerint, ab hominibus domini archiepiscopi ar- restari possunt. Sed si arrestantur, argentum eorum ad mo- netam debet deferri et facto cambio cum denariis, quos reci-
ad5et6. piunt pro argento, libere abire permitti./ Item ad hoc quod dominus archiepiscopus adulterinas monetas utpote in Attin- darre et Sygin non deleuit ete., dicimus, quod moneta Colo- niensis cudi non debet nisi in Ciuitate Coloniensi nec domi- nus archiepiscopus permittere debet, quantum in ipso est, quod adulteretur. Adulteratur autem, quando Colonie vel in aliis locis sub eadem figura leuioris ponderis vel minoris pu-
ad 7. ritatis fabricatur. Item ad hoc quod dominus archiepiscopus Ciues Colonienses personaliter Nussiam ire coegit ad iurandum res esse suas, quas sine thelonio etc., dicimus quod iuramen- tum faciendum est in loco, vbi accipitur thelonium, nisi de gratia Colonie accipiatur. Si tamen iustus metus allegaretur a Ciuibus Coloniensibus, possent per sufBcientem procurato- rem, qui in animas eorum iuraret, apud Nussiam excusari, qui procurator duplex iuramentum exhibebit, vnum quod do- minus rerum propter metum Nussiam venire non audeat, aliud quod non sint res nisi Ciuis Coloniensis, cuius ipse est
ad 8. procurator. Item ad hoc quod dominus archiepiscopus per- mittit foraneos mcrcatores ascendere renum et descendere vltra terminos antiquitus constitutos, dicimus hoc seruari debere
398
1258 secundum consuetudinem antiquam tam cx parte domini ar-
ad 9. chiepiscopi quam Ciuium Coloniensium. Item ad hoc quod cum deberet esse integra pacis reformatio inter dominum archiepiscopum et Ciuitatem Coloniensem, quidam volentes ha- bere de quibusdam factis emendam Ciues Colonienses capere et vexare presumunt, dicimus integritatem pacis esse obser- uandam tam ex parte domini archiepiscopi et adiutorum suo- rum quam ex parte Ciuium et adiutorum suorum eo modo,
ad 10. quo ordinata est. Item ad hoc quod archiepiscopi vel sui officiales de spoliationibus factis Ciuibus Coloniensibus abla- torum restitutiones et emendas pluries receperunt etc., dici- mus quod hoc nullatenus fieri debet et si nuncii aliquid talium receperint, tales debet eos habere dominus archiepisco-
ad 11. pus, quod restituant. Item ad hoc quod multociens dominus archiepiscopus pecunia accepta non iudicauit vbi debuit vel vbi non debuit voluit iudicare etc., dicimus quod dominus archiopiscopus equale Judicium exhibebit omnibus nec dissi- mulet, nec pro pecunia nocentem liberet vel condempnet in- nocentem, sciens, quod maledicti sunt a domino, qui iustificant impium pro muneribus et Justiciam iusti auferunt ab eo.
ad 12. Item ad hoc quod captiuauit quosdam Ciues Colonienses, cum Ciuitatem Coloniensem et Ciues impugnare non deberet pro aliquo, nisi eis per sex septimanas antea contradixisset, di- cimus quod cum dominus archiepiscopus culpare voluerit ali- quem, debet primo petere iusticiam ab eo et audire eum, antequam condempnet. Sed si negauerit exhibere iustitiam vel emendam, potest dominus archiepiscopus vtroque gladio de contumace facere vindictam. Quia vero Cines allegant promissa et litteras dom. archiepiscopi, dicimus quod dominus archi- episcopus in hoc et in omnibus aliis debet promissa et litte- ras obseruare, ut Justificetur iu sermonibus suis et vincat, cum
ad 14. de contrario Judicatur. Item ad boc quod permittit vel facit Ciues aliquos super eodem facto ad seculare et ad ecclesia- sticum forum trahi etc., dicimus, quod hoc supra in suo simili diffinitum est. Quedam enim sunt, que spectant ad vtrumque Judicium, quedam autem sigillatim ad Ecclesiasti- cum, quedam sigillatim ad seculare. Et si in hiis, que sigil- latim ad alterum Judiciorum predictorum spectant, faceret Citari ad vtrumque, iniuriaretur sic Citato, quod dicimus fieri
ad 15. non debere. Item ad hoc quod archiepiscopus quosdam ho- mines accepit de publico carcere, qui haite dicitur, in Colonia
et extra Coloniam duci et ad duellum prouocari iussit et 1258 deuictis eis Judicium de eis fieri mandauit, dicimus quod quia dominus archiepiscopus princeps est, malefactores infra districtum Ciuitatis Coloniensis Colonie deberet permittere Judicari. Si tamen Colonie Judex suus Justitiam consequi non posset, ad principatus honorem pertinet, quod alibi, vbi voluerit, Judicentur, eos autem malefactores, qui extra distri- ctum Coloniensem Capiuntur et quos forte Coloniam non ducit, nisi Custodiendos libere poterit ducere, vbi voluerit Judican-
ad 16. dos. Item ad hoc quod dominus archiepiscopus pignora posita auctoritate Judicii pro emende satisfactione ex cista violen- ter accipi consensit et ne inde fieret Judicium, Inhibitiones fecit scabinis, dicimus hoc nullatenus fieri debere, sed ea, que deponuntur pro tempore, in fide depositorum esse ser-
ad 18. uanda. Item ad hoc quod sepius Judicium seculare per iudi- cium ecclesiasticum facit impediri, dicimus, quod neutram iuris-
ad 17. dictionem per aliam faciet impediri. Item ad hoc quod castra et munitiones fieri permisit in dispendium ct dampnum tam Ciuitatis quam dyocesis, dicimus quod de hoc tractare non pertinet ad Ciues Colonienses, sed bene monemus dominum archiepiscopum, quod in hoc cautus sit, ne permittat edifi- cari munitiones, que in Ecclesie, suum, Ciuitatis et terre ver-
ad 19. gant preiudicium. Item ad hoc quod thelonia indebita accipi fecit a Ciuibus, dicimus quod dominus archiepiscopus hoc
ad 20. facere non debet. Item ad hoc quod Judei etc., dicimus, quod superius de hoc est responsum. Dicimus autem in com- muni diffinientes, quod magistri Ciuium vel alii potentes Ciues in braxatione Ceruisie et in pistura panis et in venditione carnium et in foro piscium ac in aliis quibuscumque nihil penitus attemptent contra commune statutum Ciuitatis, vel ex quo id, quod solui consueuit, de eisdem diminui possit aut impediri. Hiis omnibus, prout premissum est, arbitrando diffi nitis partibus in nostra presentia constitutis precipimus, vt hec omnia secundum diffinitiones nostras prescriptas, sicut iurciurando promiserunt, fideliter obseruent, et sigilla sua ad perpetuam predictorum obseruantiam presentibus apponant. Insuper sigilla alia appendi faciant, prout in littera com- promissi super hoc confecta plenius continetur. Nos autem arbitri supradicti ad perpetuam rei memoriam Diffinitiones nostras prescriptas et arbitrando pronunciatas sigillorum no- strorum munimine duximus Roborandas.
400
1258 Pronunciatum in palatio Coloniensi publice in presencia multitu- dinis Clericorum atque laicorum tam Ciuium quam extraneorum. Anno domini mccl octauo, in vigilia beatormn Petri et Pauli Apo- stolorum.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Die Urkunde ist etwa sechs Fuss lang und besteht aus vier Pergament-Bogen, die mit rothseidener Schnur an einander genaht sind. An der oberen Schnur h&ogt das Siegel des Philippus mit
der Umschrift: S. Ph. thesaurari Maioris eccl lon., und das des Albertus
mit der Umschrift: S. Fr. Alberti de Lauging ordinis Pred. An der zwei- ten Schnur hangt das Siegel des Goswinus mit der Umschrift: S. Goswini maioris Col. decani et archid., und des Henrici dei gratia prepositi sanctorum Apo- stolorum in Col. An der dritten Schnur das des Domcapitels und des Henricus preposit. s. Severini in Col., unten an der Urkunde das des Erzbischofs Conrad. Daneben ist die Urkunde durchstochen, um die Schnflre fiir das Siegel der Stadt Kdln durchzuziehen. Das zweite Original besteht aus zwei Pergament-Bogen. An der Naht hangt das Siegel des Philippus dei gratia prepositus Susatiensis (an dem ersten Original siegelt derselbe Philipp als Dom-Thesaurar) und das des Albertus; unten die Siegel des Erzbischofs, des Domcapitels, des Goswin, des Propstes Hein- rich von St. Severin und des Propstes Heinrich von St. Apostehi. Daneben ist wie- der die Urkunde durchstochen fttr das Siegel der Stadt Koln.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 384. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/d9efa454-9110-4ef6-95dd-35e2e5d69692/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success