Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr, 301. , S. 318
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr, 301. , S. 318
1251 Frater Hugo miseratione diuina Tituli sancte sabine presbiter Cardinalis apostolice sedis legatus. Dilecto in christo H., preposito sanctorum apostolorum Coloniensium salutem in domino. Licet sancta religio generaliter in omnibus christi fidelibus sit fouenda, illam fo- mento consolationis precipue credimus indigere, que nulla murorum claustralium mnnitur custodia nec certe alicuius regule subiacet dis- cipline, set uelud in medio maris posita uariis et periculosis presen- tis seculi temptacionum fluctibus conquassatur, nisi in christo quasi in portu tutissimo conseruetur. Hinc est, quod dilectarum in christo religiosarum begginarum ciuitatis et dyocesis Coloniensis, quarum nobis plurimum commendatur deuocio, supplicacionibus inclinati tue easdem sollercie duximus committendas, iniungentes tibi, quatenus ipsas in emunitate priuilegiprum ab antecessoribus sedis apostolice legatis siue a nobis seu e&am ab archiepiscopo Coloniensi indulto- rum conserues. Nos enim personas et habitacula, in quibus morantur, sub ecclesiastica emunitate ponimus, ut nemo violenciam aut ullam turpitudinem in eas exercere presumat. Concedimus eciam, quamuis de iure communi competat, christianis omnibus, quod sepulturam sibi eligere valeant in locis, quibus eis placuerit extra suam parrochiam religiosis. Mandamus eciam, ut begginas inobedientes magistrabus suis rigide corrigas et si rebelles exstiterint, habitum eisdem auferas begginarum, alias ipsas districtione ecclesiastica, sicut oportuerit, con- stringendo. Et sicut eis venerabilis pater dominus Otto in carcere tulliano quondam alemannie legatus indulserat, concedimus eis, ut exceptis sollempnitatibus Natiuitatis dominice, pasce et pentecostes, in quibus in suis parrochiis esse tunc debent, petere valeant et ac- cipere petitum dominici corporis et sanguinis sacramentum, vbi et quando deuotioni ipsarum commodius de consilio suorum confessorum uidebitur expedire. Tu igitur super premissis non permittas, dictas begginas ab aliquo indebite molestari, molestatores et iniuriatores eorum per censuram ecclesiasticam compescendo.
Datum Colonie m. Nonas octobris, pontificatus domini pape In- nocencii Quarti anno Nono.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel schon erhalten.
307
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr, 301. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/e4766bd8-1b5c-4061-ac98-a1af49f70a65/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success