Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 306. , S. 323
312
1252 vniuersitas vestra, quod cum inter venerabilem patrem Conradum Coloniensem Archiepiscopum ex parte vna et soabinos et vniuersos ci- ves Colonienses ex altera super moneta ac aliis quibuscunque que- stionibus inter eos hincinde existentibus grauis discordia orta esset, tandem pro bono pacis in nos fuit a dictis partibus compromissum anno domini Mcc quinquagesimo primo, feria tercia post ramos pal- marum, hoc uidelicet modo quod infra tres septimanas decideremus et terminaremus ^uiusmodi questiones, cui tamen tempori postea de consensu parcium coram nobis adiecta fuit vna dies sub periculo cause et sub pena excommunicacionis in partem illam a nobis Legato ferende, que nostrum arbitrium non seruaret. Que etiam partes fir- miter promiserunt sub suarum testimonio litterarum, quod ratum et firmum seruabunt, quicquid nos duo super dictis discordiis duxerimus ordinandum. Nos igitur habito bonorum virorum consilio, nostrum arbitrium vnanimiter proferentes super dictis discordiis sic duximus ordinandum, videlicet vt prefatus Conradus Coloniensis archiepiscopus careat de moneta noua nec vmquam in omne tempus moneta Colonien- sis nummismatis renouetur, nisi quando nouus archiepiscopus electus fuerit et coufirmatus, vel quando eiusdem Coloniensis ecclesie archi- episcopus in obsequio Imperii armis accinctus de transalpinis partibus reuertetur, eo quod secundum dicta et testimonia omnium antiquo- rum nummisma Coloniense consueuit ab antiquo in hiis duobus casibus innouari nec in alio casu aliquo permissa fuit fieri noui nummismatis percussura. Et quia nummisma, quod in presenti publicum est, in quo est ymago archiepiscopi memorati, per multas varietates viciatum est et falsatum, ordinamus et dicimus arbitrando, vt ad vnicam de- scriptionem et ymaginem reuertatur, et forma illius adeo fiat euidens et aperta, quod iuxta ipsam de facili dinosci possit a quolibet omnis falsitas aliena. Quod ut cautius obseruetur, ordinamus arbitrando, vt in hoc antiquorum sollercia obseruetur, ita videlicet quod prime per- cussure ydea, quod stal vulgariter appellatur, in sacrarium b. petri maioris ecclesie in Colonia reponatur, in summa tredecim solidorum et quatuor denariorum Coloniensium et tantundem eiusdem nummis- matis custodiendum bone fidei dictorum Ciuium committatur, vt ad illorum denariorum puritatem et pondus tocius percussure nummisma semper examinari valeat et probari. Conuenerunt etiam partes coram nobis, quod siquis deprehendatur falsarius, iusticia fiat de ipso. Ordi- nainus etiam, ut omnia thelonea siue in Nussia siue alibi, vbicumque dictus archiepiscopus iniuste et contra priuilegia Ciuium Coloniensium theloneum acqipit uel accepit uel iniuste posset accipere in futurum, omnino cessent, secundum quod in priuilegiis dictorum ciuium contine
313
tur. Ordinamus etiam, vt dicti Ciues confirment proprio iuramento, 1252 quod aliena bona, que de dicta Ciuitate non sunt, sub nomine bono- rum suorum non ducent nec duci permittent. Ordinamus etiam, ut ciues iuuent fideliter archiepiscopum memoratum, vt si aliqui ciues Colonienses sub nomine suo per thelonea ipsius archiepiscopi aliena bona fecerint pertransire, ipsos archiepiscopo eidem assignent cum rebus pariter et personis, qui bonis eorum ablatis etiam contra per- sonas talium fraudulentorum procedere licite valeat, prout voluerit et viderit expedire. Ordinamus etiam arbitrando, vt dictus archiepi- scopus Coloniensis Ciues Colonienses in libertatibus et iuribus suis, que uel scripto uel antiqua et bona consuetudine vsque ad ista tempora sunt obtenta, tam infra muros quam extra manuteneat, fo- ueat et defendat. Et ut similiter econuerso Ciues Colonienses archi- episcopum promoueant fideliter, secundum quod ei sunt iuramentis propriis obligati, tam in iudiciis quam in aliis iuribus suis, denique quod occasione dictarum discordiarum vtraque pars dampna grauia dicitur incurrisse et aliqua sunt homicidia perpetrata, ordinamus et di- cimus arbitrando, vt omnino dampna parcium vtrarumque et inimicicie pro occisorum mortibus penitus remittantur, et quod vna pars ab al- tera pro hiis, que in dicta gverra orta sunt, aliquid non requirat nec audiatur requirens. Ordinamus etiam arbitrando, vt omnes tam clerici quam laici siue etiam Judei, qui muros et ciuitatem Coloniensem tem- pore discordiarum custodierunt, in hac compositione fideliter inclu- dantur. Hac igitur ordinatione nostra et arbitrio huiusmodi pronun- ciato quesiuimus a partibus antedictis in nostra presentia constitutis, si predicta omnia et singula intellexerant, et responderunt, quod sic. Item quesiuimus, si illa volebant rata habere et grata, et in perpetuum fideliter obseruare, et responderunt, quod sic, sub religione prestiti iuramenti firmiter promittentes, quod omnia et singula bona fide in perpetuum obseruabunt. In cuius rei memoriam et testimonium pre- sentes litteras sigillis nostris et sigillis predicti archiepiscopi et Com- munitatis ciuium Coloniensium neenon Capituli maioris ecclesie et aliorum Capitulorum tam secularium canonicorum quam monachorum infra muros Ciuitatis Coloniensis constitutorum fecimus roborari et vtrique parcium predictarum consimile scriptum assignari.
Actum Colonie anno domini millesimo ducentesimo Qvinquagesimo secundo, mense Aprili.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Die Siegel des Cardiuals Hugo, des Bru- ders Albertus, des Erzbischofs, der Stadt, des Domcapitels, der Stifter St. Gereon, St. Severin, St. Cunibert, St. Andreas, St. Aposteln, Maria de gradibus, St. Georg, St. Pantalcon und St. Martin sind gut erhalten.
314
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 306. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/e606478c-c44d-4ecf-a6e2-f7d99321dca4/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success