Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, ». 60. , S. 87
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, ». 60. , S. 87


74
1218 existeret ac paratus ecclesiastica sacrauienta ministrando. Nunc au- tem decanus vir venerabilis totumque capitulum s. Seuerini in Oolonia diuina in predicto oratorio iuhibuerunt celebrari, nec ibi corpora mortuorum paciuntur tumulari, asserentes, quod dictum hospitale cum oratorio adiuncto in ecclesia parochiali, que ad i$>sos pertinet, sit constitutum. Nos vero cuiuslibet discordie scrupulum amputare volen- tes, transactionis pactum cum decano eiusque iam dicto capitulo dinoscimur iniuisse sub hac forma, quod dicto capitulo xx marcas daremus, ut alios agros emeret ad recompensationem dampni, quod de dicto hospitali enm oratorio adiuncto forte foret suscepturum, ita quod dictum hospitale cum omnibus bouis suis attinentibus a iurisdi- ctione decani ac eius capituli esset penitus exemptum, et hospitalarii liberam habeant facultatem instituendi personam ydoneam, que diuina celebret et infirmos in confessionibus et in aliis necessitatibus quam pluribus procuret, desuper qui in dicto hospitali expirauerint, ibidem debeant sepeliri. Supradicte vero pecunie, que pro transactione premissa dari debebat, hospitalis fratres sepedicto decano ac eius capitulo xii marcas sub bono testimonio persoluerunt et vIIi marcas residuas soluere sunt parati. Cum igitur hospitale prefatum in temporalibus minus videatur habundare ct decanus eiusque capitulum maiorem partem pecunie receperint, minorem vero recipere recusent, querentes occasionem contendendi: vestram sanctitatem humiliter exoramus, quatinus prememoratum decanum eiusque capitulum ad receptionem residue pecunie compellatis, eos ab omni indebita vexatione, quam dictis hospitalariis dinoscuntur inferre, compescentes, neenon dictum hospitale cum oratorio adiuncto integrum et illesum et a quibuslibet prestationibus immune sub vestra tuicione deinceps dignemini con- seruare.
Aus Lacomblefs Urkundenbuch, II. Nr. 74.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) ». 60. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/ee69cb78-dc52-445b-9657-9e44dd16cdf0/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success