useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 482.
Signature:  Nr. 482.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1265, 4. December.
Simon, Bischof von Paderborn, und Wilhelm, Graf von Julich, ver- sprechen fur die Ausfuhrung des zwischen dem Erzbischof Engelbert und der Stadt Koln gefallten Schiedspruches Sorge tragen zu wollen.
Source Regest: Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 482. , S. 542
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 482. , S. 542

    Graphics: 
    x

    Nos Simon dei gratia paderburnensis episcopus et Wilhelmus comes iul(iacensis). Notum facimus vniuersis, quod nos mutuo data fide promisimus illam composicionem, que ordinata fuit inter venera- bilem patrem dominum Engilbertum coloniensem archiepiscopum et ciues suos colonienses, prout conscripta est et sigillis pronunciatorum sigillata, faciemus consummari et ad consummacionem eius inter nos taliter est condictum, quod in secunda feria proxima apud Hoengen iuxta brule conveniemus et ibidem dominns archiepi- scopus dabit decem milites fideiussores pro dampnis, que tam ipse archiepiscopus quam sui intulerunt ipsis ciuibus et coad- iutoribus eorum1) a quarta feria post Mathei apostoli usque

    ') Die Worter „coadiutoribus eorum'' stehen (Iber der Zrile (siehe Schluss der Urkunde).

    531

    in presentem diem secundum racionabilem computacionem cum I2G5 suis faciendam, prout inuentum fuerit in iure et ueritate et se- cundum quod inuentum fuerit in computacione, et pronunciauerunt venerabilis dominus leodiensis episcopus et comes de marka1), idem dominus archiepiscopus faciet solucionem predictis ciui- bus de pecunia in festo purificacionis proximo futuro2) ab ipsis ciui- bus sibi promissa. Si uero summa dampnorum excesserit summam pecunie sibi soluende, pro huiusmodi residuo iidem fideiussores intra- bunt Coloniam inde non recessuri, donec ipsis fuerit plenarie satis- factum, iidem uero ciues statuerunt ipsi domino archiepiscopo xm ciues, qui sunt consilium ciuitatis, fideiussores, quod [si] iidem domino archiepiscopo a dicta quarta feria usque in presentem diem a ciuibus et coadiutoribus eorum aliqua dampna sunt illata, soluentur eidem secundum racionabilem computacionem, prout in- uentum fuerit in iure et veritate, in festo purificacionis memorato, ita quod si eidem domino archiepiscopo non fuerit satisfactum, dicti ciues extra domos suas iaceant, ut moris est fideiussorum, donec sibi plenarie satisfiat. Item super articulis in pronunciato contentis, quo- rum determinacio ad nos comitem Juliacensem et Gerardum de lanz- crone militem pertinet, idem dominus archiepiscopus die predicta videlicet secunda feria et in loco predicto dabit xxv milites fide- iussores, qui fide data promittent, ut si intra tres septimanas post determinacionem nostram non satisfecerint, prout dixerimus, iidem milites extunc moniti per patentes litteras nostri comitis et ciuium coloniam intrabunt ad iacendum, prout moris est fideiussorum, inde non recessuri, donec, prout duxerimus, fuerit adimpletum, iidem etiam ciues loco et die predictis dabunt xxv fideiussores ipsi domino ar- chiepiscopo sub tali condicione, quod si per dictum nostrum uidelicet comitis et Gerardi aliqui debeant dare uel soluere memorato domino archiepiscopo siue suis, dent et soluant similiter infra tres septimanas post dictum nostrum, alioquin ipsi fideiussores moniti per patentes litteras domini archiepiscopi coloniam intrabunt ad iacendum, sicut moris est fideiussorum, inde non recessuri, donec sibi plenarie fuerit satisfactum. Super litteris composicionis hinc inde sigillandis taliter est condictum, quod a dominica nunc instante ad octo dies debent plenarie sigillari et illi, quorum nomina in eisdem litteris continen- tur, infra predictum terminum se astringent ad ea facienda, que in

    ') l) Dic Worter „et pronunciauerunt venerabilis domiuus — comes de marka" (undeutlich) und „proximo futuro" stehen iiber der Zeile.

    34*

    532

    1265 eisdem litteris continentur, et hoc fiet bona fide omni fraude et dolo exclnsis. Si uero steterit1) per dominum archiepiscopum, quominus dicte . littere sigillentur, nos Simon predictus paderburnensis episcopus pro- misimus data fide cum x militibus intrare coloniam secunda feria proxima subsequente post ipsam octauam et iude non recedere, do- nec ipse littere fucrint sigillate. Hec omnia ordinata sunt ad consum- macionem concordie, salnis per omnia pronunciatis et composicionibus inter ipsos dominum archiepiscopum et ciues antea promnlgatis. Ciues etiam colonienses mittentur in percepeionem theolonii Nusiensis et ablata restituentur eis infra secundam feriam proximam nunc in- stantem.

    Actum et datum feria sexta proxima post andree, anno domini mcCLxv.

    Superscriptiones approbamus ibi, ubi scriptum est, pronunciauerunt et ibi coadiutoribus et ibi venerabilis dominus leodiensis episco- pus ete.

    Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel des Bischofs von Paderborn ziemlich, das des Grafen von Julich weniger gut erhalten.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.