Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Xr. 308. , S. 333
322
1202 deus adulterium cum Judea uel etiam christiana uiuliere commiserit, in hiis casibus nos in ipsos exercebimus iudicium seculare et perpe- trator huiusmodi excessuum coram nobis est tam christianorum quam etiam iudeorum testimonio, sicut ius exigit, conuincendus, ita tamen, quod nullus puniri debeat pro excessu alterius seu delicto. Item si aliquis eorum alium pro aliquo crimine accusare voluerit presente eo, quem accusat, suam debet accusationem proponere coram nobis ad talionem se obligando, alioquin accusationem suam volumus non valere. Item si aliquis inter ipsos fuerit, qui tam reprobus et mali- ciosus existat, quod omnes vniuersaliter malum ipsi perhibeant testi- monium et proinde ipsum extja suum consortium amoueri requirant cum instantia ad nos super hoc habendo recursum, nos ipsum exter- minabimus et exire Ciuitatem faciemus ad requisitionem ipsorum. Item quicumque ipsorum fuerit Episcopus Judeorum, non nisi per vnum annum Episcopus permanebit et anno finito ipsi alium eligent, qui visus fuerit expedire, de cuius electione nobis quinque marcarum seruicium impendatur. Ad horum obseruationem omnium, que fecimus de nostrorum consilio Priorum et nostri consensu Capituli nos astrin- ximus bona fide et nostros similiter successores esse volumus obliga- tos saltem in tantum, quod illam conuentionem annui seruicii seu tributi, quam vsque ad biennium duraturam ipsis fecimus, sicut est pretactum et nostris intendimus obseruare diebus, nostri per vnum ad minus annum ratam teneant successores. Ad hec vt ipsi Judei, qui m ipsa Ciuitate pedem iam sue fixerunt mansionis, tanto magis efficiantur voluntarii ad manendum et alii Judei foranei ad intran- dum manendi causa exemplo eorum, quos bene tractari viderint, inuitentur, vobis fidelibus nostris, Judicibus seu magistris Ciuium, Scabinis et Consulibus vniuersis Coloniensibus supradictis, qui ad nostram requisitionem vos fideiussores pro nobis etiam de istorum omnium obseruantia statuistis, iniungimus et mandamus, nichilominus in presentibus nostris dantes vobis litteris plenariam potestatem, vt nos in prefatis honorando Judeis ad eorum promotiones et commoda faciatis, quicquid possitis, manutenendo, fouendo seu nostra auctori- tate defendendo eosdem, ita quod non paciamini ipsos Judeos a quoquam contra premissa affici aliquibus molestiis uel offendi. In pre- dictorum testimonium litteram hanc conscribi nostroque et Capituli nostri sigillis fecimus communire.
Datum Colonie anno domini millesimo ducentesimo Quinquagesimo Secundo, v. kal. Maii.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel des Erzbischofs im Ganzen gut, rta- des Capitels theilweise erhalten.
323
i\r. 30».
Dechant und Capitel von St. Aposteln geb^en einen Hausplatz unter Lahn gegen einen Erbzins von zwei Mark jahrlich in Erbpacht. 1252, 4. Augnst.
Fridericus dei gratia decanus et totum Capitulum ecclesie san- ctorum Apostolorum in Colonia. Vniuersis presentem litteram audituris. Notum facimus, quod nos aream nostram, quam habemus in antiquo foro Colonie in loco, qui dicitur vnder layn, concessimus Remboldo et suis heredibus iure hereditario obtinendam pro censu duarum marcarum Coloniensium nobis inde persolvendo singulis annis, ita quod finito dimidio anno vna marca et in fine anni alia marca nobis persoluetur. Facta est autem hec concessio anno domini millesimo ducentesimo L secundo in octavis apostolorum Petri et Pauli sub couditionibus, pena et honere subter annotatis, ita videlicet quod dictam aream edificabit et sic eam edificatam conservabunt ipse et he- redes sui, quantum in ipsis est, sed quicquid de edificio contingat, solvendus est census memoratus predicto modo, ita tamen quod post quemlibet terminum dictorum current eis quatuor ebdomade, infra quas etiam sine captione poterunt persolvere censum suum. Quando vero predictum Remboldum mori contigerit, vnus heredum suorum veniet ad camerarium ecclesie nostre et oblatis quatuor denariis sibi ab ipso camerario concedetur. Ut autem securi simus plenissime de soluendo nobis censu, contulit nobis prefatus Remboldus in dominium nostrum domum suam sitam in parrochia sancti Lupi in platea, que extendit se versus sanctum Kunibertum, et vocatur domus illa ad fuscinulam, ut si census non fuerit suis terminis totaliter persolutus, quod de domo illa et dicta area concessa nos intromittemus et sic a iure aree cadet ipse Remboldus et sui heredes in perpetuum et nunquam domum vel aream, siue sit edificata siue non, recuperabunt. Ego autem Remboldus confiteor, omnia premissa esse vera, sicut su- perius dictum est, et promitto me omnia observaturum. Vt autem predictam firmitatem obtineant, nos Fridericus decanus et capitulum sanctorum apostolorum et ego R. pro me et heredibus meis presen- tem litteram conscribi fecimus et nos decanus et capitulum sancto- rum apostolorum sigillo ecclesie nostre et ego R. sigillo domini Constantini canonici sancti Kuniberti plebani sancti Lupi, cuius ego sum parrochianus et venerabilis viri abbatis sancti Martini in Colo- nia fecimus communiri.
324
1252 Datum anno domiui millesimo ducentesimo l secundo, feria se- cunda ante festum beati Laurentii.
Ans dem Liber rubeus des St.-Apostel-Stiftes, im Stadt-Archiv, f. 16.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Xr. 308. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/f542fb6c-148c-4615-bddb-fae62556cbf4/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success