Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 338. , S. 359
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 338. , S. 359

Nos Judices, uiilites vniuersique allodio de Senzege attinentes 1255 vniuersis presentem paginam inspecturis perfectam noticiam subscri- ptorum. Mirifici creatoris clemencia pacem et concordiam in homini- bus operatur, cuius nomen est in secula benedictum. Tenore igitur presencium recognoscimus publice protestantes, quod pari consensu et vnanimi voluntate viris strennuis et pre ceteris fulgentibus Judici- bus, scabinis, Consulibus ceterisque ciuibus Coloniensibus fide data promisimus inramento prestito confirmantes, quod generalem pacem terre a festo beate margarete nunc preterito vsque ad reuolucionem decem annorum inuiolabiliter cum omni studio et pura fide obserua bimus, immo eandem faciemus ab omnibus pro nostre possibilitatis modulo fideliter et inuiolabiliter obseruari iuxta formas et condicio- nes, que in litteris super huius pacis obseruatione confectis plenius continentur, dictorum ciuium iniuriam tamquam propriam reputantes et hec omnia sepedicti ciues nobis promiserunt et iurauerunt vsque ad predictum terminum inuiolabiliter obseruare, prout in litteris eo- rundem super eo confectis et nobis traditis plenius continetur. Ne igitur bec ab alicuius posteritatis malicia valeant defraudari, presentem paginam sigillis Dominorum Burgrauiorum de hamersteyn Fr(iderici) et Arnoldi nec non et domini Gerardi de Landescrone, qui nostri sunt complices, cum proprio careamus sigillo, fecimus roborari.
Datum anno domini mccl quinto, primo de aprilis.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel des Burggrafen Friedrich von Hammerstein und das des Gerhard von Laudskrone ziemlich erhalten, das des Ar- nold von Hammerstein verletzt.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 338. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/f7430fea-fcef-4231-92e1-3b1e24cf307c/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success