useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 454.
Signature:  Nr. 454.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
In Nomine domini amen. Nos Judices, scabini, Consilium Ceteri- que ciues colonienses. Notum facimus vniuersis tam presentibus quam futuris has litteras inspecturis, quod nos pensatis fidelitate et obse- quiis, que vir nobilis Willelmus de vrenze nobis et Ciuitati Coloniensi prestitit et in posterum exhibebit, ipsum nobilem et heredes suos legitimos, qui castrum suum vrenze obtinebunt, in conciues nostros recepimus, qui nobilis noster conciuis factus corporali fide prestita et Juramento interposito promisit, nos et Ciuitatem Coloniensem in personis et rebus vbique locorum fideliter adiuuare, defendere ac tueri secundum omnes conuenciones et condiciones, quibus viri Nobiles dominus Willelmus Comes Juliacensis et dominus Waleramus frater eius; dilecti conciues nostri, nobis et Ciuitati nostre astricti tenentur, prout in litteris inter nos et ipsos Nobiles super hoc confectis et Theutonice conscriptis plenius continetur, eo excepto, quod idem Willelmus, cum a nobis fuerit requisitus, Ciuitatem colouiensem in adiutorium nostrum intrabit nobis et Ciuitati predicte manu armata fideliter assistendo, quam diu vero in obsequiis nostris extiterit, per quemlibet mensem ei ad expensas suas sex marcas coloniens. denariorum dabimus. Et si militem ad nostrum adiutorium secum adduxerit, tunc ei pro eiusdem militis expensis persoluemus tantum- dem denariorum per mensem eidem vero nobili et suis hominibus Coloniam intrantibus tales condiciones et conuenciones seruabimus, quales in litteris predictorum dominorum Comitis et fratris sui in casu consimili exprimuntur. Si vero, quod absit, inter predictum no- bilem virum et nostros couciues aliquam discordiam emergere contin- gat, talis discordia sedabitur inter nos iuxta formam in litteris pre- dictorum dominorum contentam. Pro supradictis autem conuencionibus et condicionibus firmiter obseruandis et fideliter adimplendis eidem
Die Stadt Koln nimmt den Edelherrn Wilhelm von Frenz zu ihrem Biirger auf. — Koln, 1263, 9. Mai.
Source Regest: Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 454. , S. 486
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 454. , S. 486

    Graphics: 
    x

    475

    Nobili et heredibus suis, qui castrum suum vrenze obtinebunt, viginti 1263 marcas annuorum reddituum infra Colpniam in hereditate racionabili assignauimus, quos Redditus nec ipse Nobilis nec aliquis heredum suorum vendere, in feodum dare uel alienare poterunt nec debebunt. Et nos Willelmus de vrenzhe nobilis antedictus lenore presencium recognoscimus, supradicta omnia vera esse et ad ea fideliter seruanda et adimplenda, nos fide data corporali et iuramento prestito obliga- uimus et pro nobis ac heredibus nostris per presentes litteras obli- gamus volentes, vt quilibet heredum nostrorum, qui castrum nostrum vrenzhe obtinebit, predictas conuenciones, condiciones ac obligaciones innouet, adimpleat et obseruet. In cuius rei testimonium atque fidem nos Judices, scabini, Consilium ac ciues predicti ex vna parte et nos Willelmus nobilis antedictus ex altera sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda. Et habet vtraque pars consimiles litteras vtrisque sigillis signatas.

    Actum et datum publice in domo Ciuium Coloniens. anno do- mini Millesimo ducentesimo sexagesimo Tercio. In vigilia ascensionis dominL .

    Nach dem Original im Stadt-Archiv. Die Siegel gut erhalten.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.