Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 148. , S. 162
151
sorores suos uel ad eorum pueros reuertentur proportionaliter. Scien- 1234 dum itaque, quod idem godescalcus de omnibus, que pater eius R. et mater eius E. tam in hereditate quam in mobilibus possident, ex- ceptis quinque marcis sibi supradispositis penitus effestucauit. Item sciendum, quod idem R. et uxor E. contradiderunt et remiserunt so- phie filie eorum et marito suo Brunoni buntebart in domo Jacobi prescripta quatuor marcas reddituum post mortem eorum recipiendas et duas domos sitas in endelosegazze et quartam partem bonorum sitorum in uilla, que dicitur Hurte, que fuerunt pincerne, in siluis et agris, pro ut ibi iacent, et molendinum cum pratis, pro ut in uilla predicta et circa continentur, ita quod predicta Sophia et maritus eius B. libere et absolute obtinebunt. Item sciatur, quod prefatus R. et uxor eius E. dederunt et remiserunt Hadewigi filie sue et marito suo Theoderico domum contiguam domui, que dicitur metze, uersus portam martis et dimidietatem duarum domorum, quarum reliqua di- midietas est Waldeueri aduocati, que site sunt in littore reni ex op- posito domui, in qua mansit Heidenricus de sigen, uhicumque eos in partitione attingnnt, ita quod iure et sine contradictione obtinebunt. Item sciendum, quod predicti R. et E. contradiderunt et remiserunt Henrico et Ricolfo filiis ipsorum domum mansionis sue, tali condi- tione, uter eorum alterum sine legitima prole superuixerit, dimidieta- tem prefate domus obtinebit alterius et in recompensationem illius dimidietatis quatuor marcas reddituum de alia hereditate sua fratri- bus et sororibus snis excepto Godeschalco canonico predicto propor- tionaliter diuidendas assignabit. Si uero ambo absque legitimis de- cesserint, prefata domus integraliter ad fratres et sorores eorum excluso sepedicto G. sine contradictione deuoluetur. Item predicti R. et E. contradiderunt predictis filiis suis H. et R. terciam partem fa- brice domui sue predicte contiguate, ubicumque eos in partitione attingit et quartam partem cubiculi siti inter pannorum uenditores, in quo pelegrinus niger pannos suos uendit, et quartam partem do- mus supra predictum eubiculum site et cellarium totum sub eodem cubiculo situm et quartam partem cubiculi ex opposito siti subtus et superius, pro nt ibi iacet, ubicumque hee predicte hereditates eos in partitione attingunt, ita quod post mortem ipsorum iure et sine con- tradictione obtinebunt.
Aus einem Schreinsbuch im Stadt-Archiv. Das diesem Notum im Schreinsbuch voraufgehende hat das Datum 1234.
152
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 148. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/fce46b21-7f57-47c8-9460-a3a3df261d21/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success