Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CXLIV. , S. 309
agrorum, qui dicuntur, liberos cum omnibus pratis ad eosdem laneos
ab antiquo pertinentibus, u(nam) tabernam liberam, sexlum denarium cen- suum, tercium denarium judicij et cuiuslibet rei iudicate, iure hereditario damus, conferimus el donamus perpetuis temporibus et irrev(ocabiliter), per
ipsum Petrum, suos heredes et successores legittimos tenendi, habendi,
.... obligandi, vendendi, comulandi, donandi et pro suis usibus conuertendi no(stro tarnen) consensu et volúntate ad id specialiter accedente. Ut autem predicta nostra villa Swidnik, (eo melius) valeat collocari et in usus redigi uberiores, villam ipsam Swidnik, (ex) jure polonico in jus theutonicum, quod Sredense dicitur, transferimus perpetuo duraturum, remouentes ibidem omnia iura polonicalia, modos et consuetudines u(niuersas), que ipsum jus theuto nicum plerumque perturbare consueuerunt. Eximimus insuper, absoluimus et perpetuo liberamus scoltelum, kmethones, tabernatores, molendinatores, ortulanos et quosuis incolas ville predicte, ab omni juridicione et potestate
(') Ex archetype membranáceo Varsaviensis tabularii publici Regni Poloniae Nr0 1054. Sigillum deest.
— 262 —
omnium Regni nostri palatinorum, castellanorum, judicum, subiudicum et ministerialium eorumdem, quod coram ipsis aut aliquo eorum, pro causis tarn magnis quam paruis, puta: furti, homicidij, (mulilationis) membrorum, sangwinis et quibusuis alijs citati, minime respondebunt, nec aliquas penas soluere tenebuntur, sed tantum kmetones cum alijs incolis ville predicte, coram diclo Petro et suis legittimis successoribus, Petrus vero memoratus et successores sui legitlimi coram nobis, aut nostro iudicio generali, si dic- tus Petrus aut sui successores in reddenda iusticia negligentes fuerint uel remissi, dum tarnen per literam nostram, nostro sigillo sigillalam citati fuerint, tune non aliter, quam jure suo theutonico cuilibet de se querulanti ad obiecta responderé sint astricti. In causis vero criminalibus et capitalibus superius expressatis, scolleto dicte ville et successoribus suis sentenciandi, corrigendi, puniendi et condempnandi damus et concedimus plenariam et omnimodam facultatem, prout hoc jus theutonicum in omnibus suis punctis clausulis, articulis, sentencijs, condicionibus postulat et requirit, juribus nostris regalibus in omnibus semper saluis. Preterea dictus Petrus et sui successores legittimi, libértate elapsa, cum una balista in equo bene valenti, ad quamlibet expedicionem sit paratus, ac kmelhones per unum fertonem, siue duodecim grossos pragenses singulis annis nobis et nostris successori bus soluere sint astricti. Harum, quibus sigillum nostrum appensum est, testimonio literarum. Actum in Zucouicze (2), ipso die beati Laurencij mar- lyris, anno domini millesimo trecentesimo nonagésimo secundo. Presenlibus hijs: Drogossio Judice Cracouiensi, Przibislao Subdapifero Kalisiensi, Nicolao Wanzik Magistro coquine nostre, Jaschcone Radio, Jaschcone Kuropalwa, Hinczka de Przemancovo alijsque multis nostris fidelibus fide dignis. Datum per manus honorabilis Zaclice Cancellarij aule nostre, fidelis nostri dilecti.
;2) Èukowice villa Pala tina tus Cracoviensis territorii vero Miechoviensis.
— 263 —
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) CXLIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/281293eb-42ff-4df2-9bdc-68f52e5a7247/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success