Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. LXXXV. , S. 568
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. LXXXV. , S. 568



(') E tabula authentica membranácea III. Josephi Rusiecii propria, cujus sigilli pusillum tantum fragmentum filis coloris viridis appensum superest, in quo nihil, praeter literas „ard" conspici jam potest.—Gonf. tab. anni 1253 Nro XLI. praemissam.
- 152
Gerwardus dominus et heres in Cosuth, universis Christi fidelibus'presen- tibus et futuris volumus esse notum: quod nos Cristiano Sculteto nostro ac suis heredibus contulimus molendinum nostrum, quod silum est in villa nostra Cosuth(2), super riuulum qui Virbez dicitur, iure hereditario possidendum. Ita quod singulis annis in festo beali Martinj dabunl duos lapides cere in remedium anime nostre а�? parenlum noslrorum monasterio Lendensi censu perpetuo perdurante. Nulli ultra quicquam de prefato molendino seruientes, sed ab omni seruicio exempti, ipsum libere possidebunt. Si uero contigerit, quod idem molendinum sit venumdandum, venient heredes ad dominum Abbatem monastery memoratj, colloquentes ei super venditione huius molen- dinj; cui si placuerit emere precio quo conuenerit cum eis, pre ceteris obtinebit. Quicumque autem possessor huius molendinj fuerit, tenebitur nobis moleré gratis diebus versantibus vite nostre. Contulimus etiam dicto Cristiano ambo ütlora nostri stagnj, in quibus poterit edificare et operari, proul sibi ac suis posteris videbitur expediré. Nichilominus pro utilitale ac necessitate sua plantandi ortum ipsi contulimus libertatem-, in nostro stagno piscandi facultatem tribuentes; verum tarnen piscacionis usum cum reti parwlo prosequantur. Et ut idem molendinum in omnibus liberum sit et expeditum, dedimus eidem Cristiano а�? suis posteris viam accedendi ad prefatum molendinum, ubi sibi melius et aptius viderint competeré, nullo penitus prohibente. Ut autem hec ordinacio, quam fecimus ob salutcm anime nostre, inviolabilis perseueret, obtinuimus a reuerendo patre domino Johanne Episcopo Poznaniensi, ut sigillo suo presentía confirmando, huius rei testis venerabilis habeatur, una cum discreto viro Gerhardo Abbate Lendensi, domino Hermanno Seniore ibidem, domino Wallero Plebano de Slupza(3), et alijs quam pluribus fide dignis. Dalum et actum anno domini M° CC° XC° VIo Potentiane virginis venerande. Ut autem sciantur isla a nobis, tamquam a uero herede ordinala, presentem cedulam sigillj nostri munimine fecimus communirj.
■ (2j Vid. annotationem secundan) ad tabulam anni 1253 praedictam.
I3) Slupca nunc oppidum parochiale, Goninensis territorii, Pysdrensis autem regionis, villae Koszuty proximum.
— 153 —
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) LXXXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/RegPolBullaePontificum/338cd29a-353f-4fd8-9b88-ac470838eb49/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success