Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. VIII. , S. 433
(') Ex corpore exemplarium Naruszevicianorum manu scriptorum, etquidern exapographo Nro 87mo in quo tabula authentica in tabulario Capituli Plocensis asservari dicitur.
(2) Joannes Czapla Scholasticus vel Magister ecclesiae Plocensis hie esse videtur, de cujus cum Conrado Duce Masoviensi necessitudine, tum vero morte infausta, multa in historia rerum Polonicarum narrantur.
— 19 —
magistratu, cum consensu Ducis Conradi et domini Episcopi Plocensis Getkonis et ejus Capiluli, conveni cum Gernoldo filio Gernoldi, ita, quod ipse in Bres'nic (3) villa magistralus, aedificaret molendinum de propriis expensis, et medietas expensarum exolveretur (sic) ab ipso operariis, reliquam medielatem ego persolverem. Similiter medietatem usus ejusdem molendini haberem ego, et medietatem haberet praetaxalus Gernoldus et ejus successores, tamdiu, donee ego vel meus successor persolveret ei illam medietatem expensarum, quam ipse ex parte sua solvit operariis , et tunc totus usus ejusdem molendini cederet in jus Magistri, omnibus expen sis plenarie exolulis Gernoldo. Fuit aulem summa praedictarum expensarum, viginti sex marcarum puri argenti, ex qua summa cum ad praesens teneretur (sic) pro mea medietate exolvere Gernoldo tredecem marcas, non valui solvere nisi tres, sed praecepi ei exsolvi decern. Reliqua autem medietas, quam ipse pro sua parte solvit operariis, remanet exolvenda eidem Gernoldo vel ejus pueris, a me vel a successore meo magistro, qui volu- erit habere totum usum praefati molendini. Actum publice in Capitulo Plocensi, praesentibus his personis: Praeposito Berwoldo., Decano Gunlhero, Archidiácono Joanne, Magistro Joanne, Cantore Gothardo et his Canonicis: Gunthero, Petro, Goszlao, Andrea, Nicolao, Stanislao Nicolai, Joanne, Anzelmo, Stephano, Amoldo et aliis. Anno dominicae incarnationis millesimo ducentésimo séptimo.
(3) Villae, quae Brzeziny, Brzezie, Brzeinica, Brzeinia vocantur, permultae lam in Plocensi, quam in Masoviensi reperiuntur provinciis. Vero siinilius mihi tarnen videtur, de qua bic agitur, banc esse, quae bodie Brzeinica Kolonia vocatur, quoniam in Plocensi regione sita, urbi Plocensi omnium est próxima. Ad parocbiam Gromadzyn perlinet.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) VIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/4862c508-bd96-4ef3-96a1-dcf10faf7726/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success