Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. LXXXVI. , S. 197
(') E tabula authentic* pergamena, in tabulario Capituli ecclesiae catbedralis Posnaniensis asservata, cujus sigillum de cera communi factum effigiem Ducis cataphracti ad genua sancta» virginis Mariae procumbentis venerandi causa, altera manu cassidem tenentis, altera scuto innixi rcpracsentat. Post tergum Ducis,' antica pars equi, in ambitu vero haec verborum
fragmenta conspiciuntur: „f 5. Bolesla s Mazovie:" scutum autem crucem et litera m M.
praesefert—Tabula haec privilegio Gasimiri M. Regis Poloniae anni 1358 ad verbum inserta, legi tur in Codice diplomático Raczyñsciano Nro 98° р. Ив, 117. Descriptum etiam est in hoc opere Ducis Boleslai aliud eadem die latum Privilegium (Nro 18], in quov maxima ex parte, verba dictionesque, nec non testium nomina, fere eadem quae in nostra legimas tabula, reperiuntur.
(2) Dqbrotcka parochiae Biatotarscensis, Barcik parochiae Gzermnensis, Jamno villa parochialis, Gostyninensis territorii et regionis, Rembów vero parochiae Biatotarscensis regionis Ortoviensis sunt bona. Gramzetco vel Granssewo (secundum Codicem Raczyiiscianum) GrqdzeA sine dubio, est villa Zagóroviensis parochiae, Goninensis territorii et regionis. Villa Chrunino. ki nostra tabula, Chrzymino vero apud Raczynscium dicta, Krubin mihi esse videtur villa publica Sannicensis parochiae prope Jamno, Barcik et Pacynam pagos sita, silvisque non paucis contigua, Gostyninensis territorii et regionis.
20
— 154 —
villarum incolas absolvimus perpetuo ab omnibus solucionibus, serviciis et exactionibus realibus, predialibus et personalibus, scilicet: apovoz, strosa, statt, poradlne, naras, trova, ü/za, targove, a citatione castri, moneta, et ab omnibus angariis et preangariis, sive de novo emergant, sive fuerint ab antiquo, quibuscunque nominibus censeantur vel in posterum censebuntur; nec non ab omnibus juribus, juridictionibus, judiciis Palatinorum et Castel- lanorum, et omnium judicum officialiumque quorumcumque, facimus et reddimus immunes perpetuo liberos et exemptos, ut non liceat nec licebit villas predictas ad tribunal alicujus citalorie conveniri, nisi ad nostram tantum presenciam, nec aliter, nisi sigillo nostro fuerint evocali. Duntaxal tarnen in gravibus et enormibus causis seu forefactis coram nobis responderé predicle (sic) incole tenebuntur. Ad prevod vero militale, juxta consvetudinem militum terre nostre, et ad edificacionem cástrorum nostrorum solummodo tenebuntur: hoc adjecto, quod predictarum villarum incole ipsum prewod in próxima villa, cujuscunque fuerit, sub periculo non recipientium deponere teneantur. Ad hec volumus, ut ijsdem in omnibus el singulis libertatibus gaudeat villa Archidiaconi Cyrnensis dicta Rokitno(s) prout superius est expressum. Damus eciam et concedimus prefato patri Jo.(anni) et ecclesie Poznaniensi in prenominatis villis venaciones capreolorum atque cervorum, omnibus aliis feris magnis pretermissis, quorum (sic) venaciones penitus prohibemus. In cujus rei testimonium presentes fieri jussimus et sigilli nostri munimine communiri. �?е�? acta sunt anno domini M° CC° nonagésimo séptimo, Indictione decima (4), quintodecimo Kalendas Julii. Datum in Zochazov per manus domini Hermanni Subcancellarii nostri, presentibus Baronibus nostris: Imislao (5) Castellano Wisnensi(6), Jacobo Judice Mazoviensi, Grotone Judice Cyrnensi, Nemiro Castellano Cyrnensi, Johanne Pincerna, Climenta Venalore, et aliis quam plurimis fide dignis.
.... . ■ * '.«
(3) Rokitno villa parochialis Varsaviensis territorii, Btonensis vero regionis. j*j Indictio recte indicate est.
(3) „Tomislao" in Godicis Raczyñsciani tabula Nro 78; „Janislao" autem in ejusdem Godicis tabula 98™ (p. 117) legitur.
(e) Vid. annotationem tertiam ad Privilegium Nro XIIlmo praemissum.
— 155 —
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) LXXXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/4e38bf04-49a9-45c7-b409-80f490d54014/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success