Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. LXXX. , S. 188
Current repository:
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. LXXX. , S. 188


(') Ex arehetypo membranáceo, doct. Stronczyñscii proprio, cujus sigillum abruptum, fila autem, quibus appensum erat, flavi, viridis et violacei sunt colons.
-
— 145 —
sanctique Thome de Suleiow fratresque Cistersiensis ordinis ibidem domino servientes favore speciali dilexerunt, eorum pijs vestigijs innerere cupientes, ut eiusdem domus fratres in futurum liberius et magis pacifice omnipotent deo valeant deserviré, conferimus Abbati predicte domus Capellano nostro spiritual! villas in dominio nostro sitas, videlicet Goram, Pucinowo, Cam- pam(2) cum toto districtu suo, prout sunt certis metis et gadibus limítate, locare eodem iure Teuthonico, videlicet iure Novifori, quo nostra civitas Lanchieia cetereque civitates Teuthonicales terre nostre sunt locate. Incolas autem predictarum hereditatum et villarum, cujuscunque nacionis sint sive artis, absolvimus in perpetuum ab omnibus polonicalibus solucionibus iam emersis vel in futurum emergendis, qualitercumque nominentur, et ab omni iugo tributarie servitutis, quocunque vocabulo censeatur. Ad castra autem firmanda vel reparanda nunquam ire compellentur, nec ad expedicionem aliquam ire tenebuntur, nisi cum gens aliens: hostililer invaserit lerram nostram; nec ad alicuius Palatini vel Castellani vel alterius Judicis audien- ciam provocabuntur, nisi nostram, cum littera nostro sigillo sigillata, semper et ubique iure Teuthonico iudicandi; aliomodo citati nunquam comparebunt. Causas quoque que in prefatis hereditatibus per quoscunque et villis emer- serint, vel per habitalores earundem contigerint, sive sentenciam capitis, sive suspendium exigant, sive ex furto, sive ex homicidio, civilem aut criminalem questionem contineant, Abbas sive Scoltetus vel Scolteti, quos idem Abbas pro volúntate sua instituerit, libere iudicabunt, soluciones penales recepturi. Et quia ab antiquo predicte hereditates a nostris progenitoribus prefate domui de Suleiow cum omnibus utilitatibus sunt concesse, iam per amplius ipsum Abbatem et omnes habitatores villarum earundem in silvis, in aquis, in campis, in pratis, in molendinis, in macellis, in tabernis vel artibus alijs, in piscacionibus, in venacionibus, uti pro sua volúntate cupimus volumus et gaudere. Quod ut ratum et firmum in perpetuum habeatur, presens scriptum sigilli nostri munimine duximus sigillandum. Huius rei testes sunt: Comes Dirsicraius Palatinus Lanchiciensis, Johannes Cancellarius, Seceh Judex, Wseborius Dapifer, Alexius Castellanus, Johannes Prepositus Lanchiciensis. Datum in Lanchieia sub anno domini Millesimo ducentésimo nonagésimo secundo, in die sancti Johannis Baptiste.
(2) Vide ad tabulam paulo inferius NTO LXXXI1. exhibitam annotationem secundam.
19
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) LXXX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/RegPolBullaePontificum/536749d1-23b3-4d11-b53c-95e08a7dddb6/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success