Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CLXXXI. , S. 372
j
Wladisiaus dei gracia Hungarie, Polonie, Dalmacie, Croacie etc. Rex, Lithwanieque Princeps Suppremus etc. Significamus tenore presencium, quibus expedit vniuersis: Quod nos recensentes multiplicia mérita, et fidei
(') Ex archetypo membranáceo in Varsaviensi tabularlo publico Regni Poloniae NTO 389 asservato. Sigillum quod desideratur appensum erat taeniola pergamena. Tabula praecisa.
— 325 —
integre prestanciam Magnifici et Generosi Luce de Gorca, Capitanei Costen- sis fidelis nostri sincere dilecti, que Maiestati nostre a diu retroactis tempo- ribus, et potissime ab inicio prosecucionis negociorum nostrorum huius nostri Hungarie Regni, cum farailijs et impensis, atque armorura decenti apparatu, usque in presens constantissime peregit, et rebellibus nostris, facta nostra in ipso Regno impediré lemptantibus, pectore armato resistere non expauit: ut itaque, huius rei gracia, fauoribus nostris digne recreatus ad horum maiora obsequia conualescat, atque ingenciori opera amplius pre- standa inardescat, sibi in et super castro et ciuitate nostris Costensibus, in terris Maiorispolonie silis, el villis omnibus ad ilia pertinentibus, sexin- gentas marcas monete et numeri polonicalium comunium, XLVIII. grossos in quamlibet marcam computando, dedimus, donauimus, damusque, donamus et inscribimus presencium per tenorem, per ipsum et suos huiusmodi póste ros, cum omnibus et singulis eorumdem castri, ciuitatis et villarum ad ipsa pertinencium utilitatibus, fructibus, censibus, redditibus, prouentibus, predijs, curijs, agris, pratis, campis, siluis, mericis, borris, gaijs, rubetis, nemoribus, fluminibus, lacubus, piscinis, piscaturis, aquis, molendinis, emolimentis, vena- cionibus, aucupacionibus, mellificijs et pertinency's vniuersis, quomodolibet ad ea spectantibus habendum, tenendum, utifruendum et pacifice possiden- dum tamdiu, quousque sibi, uel suis Iegittimis successoribus, per nos uel successores noslros, prefate sexingente maree, cum alijs pecunijs per alias litteras inscriptis, ex integro persoluantur. Quibus exsolutis dictorum castri, ciuitatis et villarum possessio, ad nos et succedaneos nostros deuoluetur pleno jure. Stacionibus tamen nostris, et juribus regalibus solitis et consue- tis, per omnia semper saluis. Datum Bude, feria quarta infra octauas festi sancti Bartolomei beati Apostoli, anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo primo.
Ad relacionem Magnifici Johannis de Conyeczpole, R. P. Cancellarij.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) CLXXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/6f41d29f-340e-4ad5-92f2-09bc08f132be/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success