Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CXXIX. , S. 278
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CXXIX. , S. 278
1365. In nomine domini, amen. Nouerint, quibus expedit uniuersis: Quod nos Kazimirus dei gracia Rex Polonie, nec non terrarum Cracouie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuijavie, Pömeranie, Russieque dominus et heres etc. Utilitates Regni nostri in certis pecunijs ampliare cupientes, extunc prouidis viris Hanroni condam Stephani, et Mathie Volurami filijs, aduocaciam noslram in Os'sijek, civitate nostra cum villa dicta Schirchowa, secundum quod in suis granicijs sunt distincte, in districtu Byecensi situata,
(') E libro manu scripto Metrica Regni dicto in Varsaviensi tabulario publico Regni Polouiac asseruato Nro XVII. p. 280.
— 231 —
pro cenlum quinquaginta marcis grossorum pragensium, numeri polonicalis, quadraginta octo marcam faciencium, vendidimus et tenore presencium vendiraus perpetuo, cum omni jure, dominio, prout soli tenuimus, post resi- gnacionein Lusczkonis condam aduocati civitatis supradicte; assignantes et appropriantes eidem aduocacie redditus infrascriptos, videlicet: sex mansos liberos, quatuor in agris cultis, et duos in silua, molendina et piscinas, quecunque intra limites ejusdem civitatis in fluvio dicto Vissloka construere poterit, balneum liberum, cameras pannorum, mensas panum, sutorum, fabrorum, nec non macella carnium, nec non sextum denarium census, et ter- cium de qualibet re judicata, curiam seu locum in quo peccora maclantur, que in Theutonico Cutelhoff nominator, et ortos quotquot in suis ortis (sic). Que omnia et singula titulo aduocacie ad iam dictos scultetos et eorum legittimos successores, jure hereditario perpetuis temporibus voluimus pertinere. Lice- bitque dominis aduocatis et eorum posteris, eandem aduocaciam cum ulilita- tibus supradiclis venderé, commutare et ad ipsorum conuertere voluntatem, nostro tarnen de consensu regio. Damusque dictis aduocatis locandi centum mansos uel plures in siluis, videlicet in silua eundo versus siluam Borzijn, per fluvium dictum Clopolhmjcza, in silua eundo de villa dicta Hosslanska volya. Reseruamus tarnen diclam villam pro nobis et successoribus nostris. Kmethonibus autem in dictis siluis locandis, a dala presencium intra viginli annos, plenam et omnimodam concedimus libertatem; qua expirata, kmelho- nes per octo scotos de quolibet manso grossorum, sicuti et ciues memórate civitatis singulis annis in festo beati Martini, nobis et nostris successoribus 'soluere tenebunlur. Insuper decernimus, quod sepedicli.aduocati et eorum successores legittimi nobis el noslris successoribus, ad quamlibet expedi- cionem generalem, quociens necesse fuerit, cum homine cum hasta decenter expedito serviré sint asstricti. Preterea dictos aduocatos et eorum póste ros, cum universis civibus et incolis memórate civitatis, ab omnibus judicijs et potestalibus pallalinorum, castellanorum, judicum et subjudicum universo- rum Regni nostri absoluimus et perpetuo liberamus; ita quod coram eis, vel eorurn aliquo pro causis magnis et paruis nullatenus respondebunt. Sed tarnen cives coram suis aduocatis, aduocati vero coram nobis, jure theutonico Maijdemburgensi, dum lamen per lileram nostram cilati fuerint, tunc de se querulanlibus responderé tenebuntur. In causis autem criminali-
— 232 —
bus et capitalibus, dictis aduocatis judicandi, sentenciandi et condempnandi plenam et omnimodam concedimus facultatem, prout jus maydemburgense in omnibus suis articulis postulat et requirit. In quorum omnium testimo nium , sigillum nostrum presentibus est subappensum. Actum in Dambow- dzijal, feria tercia próxima post diem beati Stanislai marliris gloriosi, anno domini millesimo tricentésimo sexagésimo quinto. Presentibus: Bodznatha (sic) Procuratore nostro generali, et Predslao Subdapifero Cracouiensi, Virzbnatha (sic) de Maloschow, Petro Capitaneo Sandecense (sic), Johanne dicto Kolamb Magistro coquine curie nostre regalis.
Igitur nos considerantes literas ipsas non minus elficaciter,. quam eciam cum auctoritate non mediocri, sub Majestatis sigillp antiquitus concessas, nullamque in eis apparentem suspicionis notam, eas de speciali gracia et virtute regijs nostris innovando, novi roboris et confirmacionis nostrarum munimine literarum decretum eis adiciendum et concedendum duximus, prout innovamus, confirmamus et communimus easdem, decernenles eas in toto earum tenore preinserto, in omnibusque punctis, condicionibus et clausulis valituras, tenore presencium mediante in evvm. In cujus rei testimonium, sigillum nostrum presentibus est subappensum. Actum Cracoute feria se cunda ante festum conuersionis sancti Pauli (d. 24 January), anno domini millesimo quingentésimo secundo (1502), Regni vero primo.
Relacio reuerendi in Christo patris domini Creslai Episcopi Wladisla- uiensis, R. P. Cancellarij.
cxxx.
Gneznae, anno 1366 d. 21 m. Martij.
Caeimirus Rex Poloniae, nobilibus militibus Jacobo, Valtero et Heutige de Guntersberg, villam Wyssoka cam omnibus attinentiis confert (<).
Nouerint uniuersi, tarn presentes quam posteri, presencium noticiam habituri: Quod nos Kazimirus dei gracia Rex Polónie, et terrarum Cra-
(<) Ex confirmatione Regis Sigismundi contenta libro manu scripto Metrica Begni dicto in Yarsaviensi tabulario publico Regni Poloniae asscruato Nro XXIII. p. 20.
— 233 —
couie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuyauie, Pomeranie, Russieque dominus et hères, slrenuis et nobilibus Militibus dominis: Jacobo, Valtero et Hennigo de Guntersberg, nostris fidelibus et ipsorum veris et legittimis successoribus in Regno nostro Polonie Vyssoka cum villis seu predijs, et omnibus attinencijs ad eandem spectantibus, et superfluitate nemorum usque ad locum ubi fluvius Chuda, appellator in wlgari Valny et de illo loco Valny directe per metas infrascriptas scilicet: in Quijczko, in Lokouo, in Piskorzdol, in Sczodre, in Klaczijno, in Kleparzewlass, in Camijonki, in Palecznijczam, in Radecznijczam, in Ploczijczam, directe in ococite (sic) usque ad prefatum fluuium Chuda, damus et conferimus cum omnibus utilitatibus, solucionibus et seruicijs, que nunc sunt et processu temporis possunt exoriri. Concedi- mus eciam eisdem et ipsorum legittimis successoribus plenam libertatem, municiones vel firmaciones quascunque edificare et construere in bonis nominalis. Preterea volumus, ut ampliori nostra gracia utantur prefati Jaco bus, Vallerus et Hennigus, cum eisdem veris et legittimis successoribus, a nostro seruicio(2) sint penitus liberi et soluti de bonis nominatis. Ceterum volumus, ul omnibus fluvijs, stagnis, lacubus, lignis, pratis, pascuis, molendi- nis et hujusmodi similibus integraliter perfruanlur, prout eis et eorum successoribus legittimis utilius videbitur expediré. Quas quidem prememo- ratas nostras donaciones, sicut a nostra et nostrorum predecessorum gratia, ipsorum predecessores et parentes hucusque longis temporibus possiderunt (sic), habere volumus, ut pretacti nostri fidèles et ipsorum legillimi succes sors imperpetuum possidebunt (sic). Considerantes vero insuper ipsorum seruicia fidelia et nobis utilia, damus et elargimur de gracia nostra speciali, maturo consilio nostrorum nobilium prehabito, pretactis Jacobo, Waltero et Hennigo, et ipsorum legittimis successoribus iura infrascripta videlicet: quod quicunque ipsos vel eorum aliquem, pro qualibet calumnia vel qualicunque questione euocauerit ad judicium nostrum, volumus et statuimus decernen- tes, quod idem euocatus -mettercius juramento suo corporali hujusmodi calumniam euadere tenebitur. Si autem noluerit juramento corporali, ut ex- pressum est, innocenciam suam declarare, et e conuerso et (sic) habere volu-
(a) In alio exemplari, quod in libro Mctricae Regni Nr0 84 p. 33—37 invenitur, legitur iudttio.
30
- 234 -
mus, quod pretacta jura coram nobis seu nostro Capitaneo Majoris Polonie, et non alio judice in Regno nostro Polonie, fieri (sic) debeant. In cujus rei testimonium, presentem literam nostri sigilli munimine duximus roborandam. Datum Gnezne, Sabbato ante dominicain Judica, anno domini millesimo tricentésimo sexagésimo sexto. Presentibus Magnificis Principibus: Henrico Glogouie, Georgio Lijwonie, Dueibus; Thomislao Judice Chalissiensi et alijs fide dignis. Per manus domini Oltonis Cancellarij Polonie.
::• • cxxxL , '1
Srsiodae, anno 1369 d. 2 mens. Junij.
Cazimirus Rex venditionem scnltetiae in Murzynowo a Frzeczslao Palatino Calisiensi cnidam Czessek sen Lassek factam approbat (').
1562. Sigismundus Augustus etc. Significamus etc. Exhibilas esse nobis per certos consiliarios nostros nomine Laurentij Sculteti in Murzy nowo, literas in pargameno scriptas, saluas et integras, а�? sigillo Serenis simi olim Cazimiri Poloniae Regis, praedecessoris nostri, communitas, confirmalionem donationis eiusdem Scultetiae maioribus praedicti Laurentij in se continentes. Quarum Iiterarum tenor ad verbum descriplus est talis:
1370. In nomine domini, amen. Ad perpetuam rei memoriam. Quod Regum fieri decreuit aucloritas, ratum atque stabile debet perpetuo perma- nere. Proinde Cazimirus dei gratia Rex Poloniae, пе�? non Terrarum Cracouiae, Sandomiriae, Syradiae, Lanciciae, Cuiauiae, Pomeraniae, Rus- siaeque dominus et haeres. Notum facimus quibus expedit uniuersis: Quod fidelis nostri Czossek alias Lassek Scolteti antiqui de Murzynowo, nuper nostrae Majestati oblata supplicatio continebat, qualenus sibi literam fidelis nostri domini Przeczlaj Palatini Calissiensis et Capitanei Poloniae generalis, ipsius sigillo appenso sigillatam, sanam et integram, omnique prorsus suspi- tione carentem, tenoris subscript, approbare, innouare, ratificare et confir-
(') E libro manu scripto Metrica Regni dicto, in Varsaviensi tabulario publico Regni Poloniae asservato, Nro XG11I. p. 423 descriptum.
mare de benignitate sólita dignaremur. Cuius quidem literae tenor dignos- citur esse talis:
1369. Nouerint universi praesentium notitiam habituri: Quod nos Przeczlaus Palatinus Calissiensis et Capitaneus Poloniae generalis, cupien- tes, ut tenemur, bona et seruilia Serenissimi Principis Cazimiri dei gratia Regis Poloniae, augere in quantum possumus, Czessek alias Lassek Scul- teto antiquo in villa Murzynowo, ad suos duos mansos Scultetiae ibidem, unum mansum liberum illis duobus iungentes, pro decern marcis grossorum, ad utilitatem eiusdem domini nostri Regis vendidimus, et suae posteritati legitimae perpelue possidendum, tenendum et habendum, suoque pro libitu commutandum. Adijcientes eidem Czessek et suis sequacibus tertium denarium de qualibet re judicata seu iudicanda. Tabernam, macellum, sutorem, sarctorem et pistrinum cum borlo libere tenere, nec non pratum inter gades haereditatum Capisicze et Drzeberki cum fabro, agros ubi aplum fuerit eligere habet. Incolae autem ipsius haereditatis, pro censu domini Regis ad festum beati Martini marcam grossorum, quolibet anno de cuius- vis manso, el fertonem plebano ibidem soluere tenebuntur. Ad festum autem Paschae, duo latera carnium, vel duodecim scotos grossorum et per triginla oua quilibet Cmetho soluent (sic) indilatae (sic). Die assumptions beatae virginis Mariae duos per capones ipsorum quilibet praesentabit. Pro aduentu autem domini Regis quilibet pullos per duos. Judicionalia infra annum tria, quodlibet per fertonem, Cmethones duo, et Scoltetus unum soluere annuatim sunt adslricti. Seruiet itaque Scultetus praetactus et sui sequaces ad quaevis negotia domini Regis vel eius Capitanei, in equo tres marcas valente. In cuius rei testimonium -, praesentes scribi iussimus et nostri appensione sigilli roborari. Insuper damus perpetuo eidem Czessek et liberis suis venationem cum niso Squiscularum (*), etiumenta in communitate suorum vicinorum seruare. Dalum et actum Srzode, Sabbato post octauas Corporis Christi, Anno Natiuitatis eiusdem Millesimo Trecentesimo sexagé simo nono. Praesentibus dominis: Janussio Bochouiensi Castellano, Thoma
(a) Avis quae a Linnaeo Turdus pilaris, polonice Kwiczol, germanice Ziemer, Krammets vogel dicitur. Cf. Greg. Cnapii S. J. Thesaurus Polono-Latino-Graecus Cracoviae M. DC. XLIII. s. v. Kwiczol, ubi legitur: „Quiscula Sigismundo Gelenio ignotum e qua lingua" et S. В. Linde Stownik Jçzyka Polskiego s. v. Kwiczol.
30*
— 236 -
Gneznensis Ecclesiae Canónico et Plebano Srzedensi, Mroczkone de Jagan- czkowo, Henrico Gayconis, Wlodzymiro de Borzymowo, et Mikolacz Oczosna et raultis alijs fide dignis.
Nos eiusdem autem Czossek alias Lassek petitionibus fauorabiliter inclinati, supradictam literam, ac omnia et singula contenta in ipsa, in omni bus suis punctis, clausulis et articulis, prout ipsius tenor praesenlibus est insertus, approbamus, innouamus, ralificamus et praesentis scripti patrocinio confirmamus, praesenlium sub nostrae Majestatis sigillo testimonio literarum. Actum Posnaniae próxima secunda feria post octauas Epipbaniae domini (d. 14 January) Anno Natiuitatis eiusdem Millesimo trecentesimo septua gésimo. Praesentibus: Passek Posnaniensi, Przeczlao Calissiensi, Palatinis; Laurentio Posnaniensi, Joanne Calissiensi, Vincentio Gneznensi et Nicolao Naklensi, Castellanis, ac alijs nostris fidelibus fide dignis. Datum per manus domini Joannis de Czarnkowo Archidiácono Gneznensi (sic) nostri Vicecan- cellarii. Scriptum vero per Swigntoslaum scribam eiusdem Vicecancellarij.
Nos itaque Sigismundus Augustus Rex praefatus, supramemoratae supplicationi benigne annuentes, literas praedictas in omnibus earum arti culis, punctis et conditionibus approbandas, ratificandas et confirmandas esse duximus, prout approbamus, ratificamus et confirmamus per praesentes literas nostras, robur debitae et perpetuae firmitatis eadem obtinere de- cernentes, perpetuis temporibus et in aeuum. In quantum tamen eorum articulorum aliqui iuri communi non dérogent. In cuius rei fidem et testi monium, sigillum nostrum Regium praesentibus est appensum. Datum Petricouiae in Conuentu Regni generali, feria quinta post festum S. Luciae (d. 17 Decembris), Anno domini M° D° LXII° Regni vero nostri XXXIIIo. Joannes Oczieski R. P. Cancellarius subscripsit. Relalio ejusdem. -!№<•.:.,¡ , f,.;, ;,• i:y ,>,;,, r.h: .-wiUmù .-w< *n-M.
. ..>..; .... V- !!■•••• ..• i ;:.:»-• ;■!!) H)iii'.)i / �?КППШ
CXXXIL
in villa Rogozno, anno 1372 d, 25 tit. Jutij.
Conflrmatio et donatio advocatiae in Tlukawy per Nobiles Dobrogostinm, Arnoldnm, Ulricnm et Bartoldnm de Ost Nicolao et Obeczano fratribus, sab certis conditionibas Cl in nomine domini, amen. Ne facta mortalium simul cum morlalibus moriantur, soient memoria literarum eternari. Nouerint igitur uniuersi, pre- sencium noticiam habiluri: Quod nos Dobrogostius, Arnoldus, Urlicus (sie), Bartoldus, domini dedzenenses dicti de Ost, bona deliberacione, maturoque consilio super eo habito, videntes et exaudientes litteras ac priuilegya Serenissimi ac illustri (sie) Principis domini Kazimiri dei gracia Regis Polonie felicis memorie, super Scolteciam in Tlukaui, quam Nadzeij auus Nicolai et Obeczani, quondam Scoltetus, pro viginti marcis grossorum polonici pagamenti emerat, damus et confirmamus eandem scolteciam predictis Nicoiao et Obeczano, fratribus germanis, ipsorumque posteris legittime natis ac nascendis, perpetuo possidendam, regendam et ad usus beneplácitos conuertendam, prout ipsis et eorum posteris, melius videbitur expediré. Addicientes eisdem fratribus Nicoiao et Obeczano, quatuor mansos Jiberos, prout antiquitus in priuilegijs eorum habuerunt, thabernam liberam, et duos orlulanos, perpetuis temporibus obtinere. Item damus predictis Nicoiao et Obeczano, eorumque successoribus, tercium denarium judicialem cuiusuis pene magne siue parue. Damus eciam prefixis Nicoiao et Obeczano eorumque posteris, ferieipia seu sepes ferales, id est: Grodzy in fluuio, que (sic) in wlgo Golnicza vocatur. Insuper damus sepe nominatis Nicoiao et Obeczano, et eorum successoribus, in predicta hereditale Thlukaui, venacionem leporum et mellificya, ipsis ab antiquo pertinencia perpetuo obtinere. Preterea predicti scolleti Nicolaus et Obeczanus, eorumque
(') Ex arebetypo membranáceo Nro 1062 Varsaviensis tabularü publici Regni Poloniae. Huic tabulae appensa erant in funículo sérico viridis colorís quatuor sigilla de cera vulgari. Horum primum destruetum, alterum habet in scuto insigne persimile insigni Dziatosza diclo. Ex verbis inscriptis nonnisi voces .. . .rnoldi de e... . legi possunt. Tertium sigillum delelum. In ambitu ejusdem exaratae sunt voces „5. Ulrici d Ost." Quarti sigilli nonnisi literae „rtn>" supersunt.
successores, nobis et nostris legittimis, in equo valente duarum marcarum seruire tenebuntur. Nos vero predicto equo in nostris negocijs pro dampno stamus. Kmethones vero in eadem heredilate Tlukaui, nobis et nostris suc- cessoribus pro censu, singulis annis in festo sancti Martini confessons, quatuor mensuras auene, et duas mensuras siliginis, soluere tenebuntur, et pro décima quatuor grossos dare teneantur, in assumpcione beate Marie virginis per duos pullos, in festo pasee per medium cápete ouorum soluere tenebuntur. Item de tribus magnis iudieijs, kmethones nobis et nostris legittimis bis in anno, soient (sic) per fertonem, scolteti vero unum fertonem sigulis annis soluere tenebuntur. Item ter in anno, hoc est: ad estiualia, hyemalia, autumpnalia, et cum buri id est redlem, kmethones nobis arare tenebuntur. Item kmethones nobis íenum falcare tenebuntur. Ortulani vero, qui se ibidem in Tlukaui locauerint, singulis annis, nobis et nostris succes- soribus in festo sancti Martini confessons, per quatuor grossos soluere tene buntur. In cuius rei testimonium, nostra sigilla presentibus sunt appensa. Actum et datum in Rogoszno, in festo beati Jacobi apostoli, anno domini millesimo trecentesimo septuagésimo II. Presentibus hijs testibus: domino Johanne Subpincerne (sic) Poznaniensi, domino Vincencio fratre suo, herede de Czarhowo, Bernardo Subuenatore Poznaniensi herede de Slompwo, Maczkone herede de Pruscze, Slupcone Plebano de Rogoszno, Wlodzimiro herede de Studzenecz, et alijs fide dignis.
СХХХШ.
Jaroslaviae, anno 1393 d. 15 m* Decembris.
. Vladislaus Dux Opoliensis cuidam Chodkoni villam Gozdzecz in districtn Colomiensi sitam donat, certis conditionibus adjectis (')•
Actum in Judicijs Ordinariis Generalibus ïribunalis Regni Lublinensis Sabbatho intra Octavas Festi Corporis Christi Domini anno ejusdem mille simo sexcentésimo vigésimo séptimo.
(') Ex apographo librorum manu scriptorum „Zapisy Trybunatu Lubelskiego" vulgo dic- torum, in Varsaviensi tabulario publico Regni Poloniae asseruatorum et quidem e libro XXX. pag. 244—246 depromptum.
— 239 —
Ad postulationem Genérosi Valenlini Bartkowski coram Judicio prae- senti Ordinario Generali Tribunalis Regni Lublinensis personaliter stantis, judicialiler factam, Judicium praesens literas priuilegii infrascriptas parga- meneas cum sigillo magno in filo sericeo eisdem literis appenso, ad Acta praesentia Tribunalis Regni Lublinensis per modum oblatae porrectas, suscepit, easdemque Actis praesentibus ingrossari mandavit. Quarum qui- dem literarum tenor verborum sequitur talis:
In nomine domini, amen. Decet excellentiam principum, suorum subditorum commodis et utilitatibus intendere, ut dum eorum profectibus invigilant, ipsos, in honoris sui promotione et seruitijs sentiant promptiores. Nos igitur Vladislaus dei gratia Dux Oppoliensis, Dominus Vieluniensis et Russiae etc. Ad perpetuam rei memoriam volumus deuenire. Quod inspectis dignis et fidelibus obsequijs per Chodkonem Loiowicz fidelem nobis exhi bits, et adhuc futuris temporibus nobis et nostris successoribus eo fidelius exhibendis, maturo nostrorum seniorum praehabito consilio diligenti, de nostrae largitatis munificentia, eidem Chodkoni et suis heredibus, atque legitimis successoribus, villain noslram dictam Gozdzecz^), prope flumen dictum Czarnawa, in Districtu nostro Colomiensi, cum omnibus suis pertinen- tijs, juribus et dominijs, prouentibus, obuentionibus, censibus, redditibus et emolumenlis, prout eadem villa in suis metis et granicijs est situata circum- ferentialiter et distincta, cum agris cultis et incultis et de nouo extirpandis, cum siluis, mericis, nemoribus, rubetis, aucupalionibus, venationibus, pratis, pascuis, molendinis, stagnis, piscinis, monlibus, collibus, vallibus, planiciebus, aquis, aquarumve decursibus, caeterisque omnibus adhaerentijs, utilitatibus et usufructibus pronunc in dicta villa existentibus, vel temporibus successiuis ex eadem prouenire valentibus, damus, conferimus, donamus et approbamus, eidem Chodkoni et suis heredibus et legitimis successoribus, haereditarie, Jure Feudali, ea libértate et consuetudine, qua caeteri vasalli nostri possi- M' dent sua bona, perpetuis temporibus possidendam, tenendam, habendam, vendendam, obligandam, donandam, alienandam, immutandam (sie), et ad usus beneplácitos conuertendam. Hoc tarnen excluso, quod singuli emetho- nes in dicta villa residentes, nobis et nostris successoribus, singulis annis,
4 (2) Villa Gwozdziec sita est in Galicia in Circulo Colomiensi.
- 240 —
ad festum Sancti Martini confessons, duos grossos latos soluere pro censu nostrae camerae sint astricti; et quod praenominatus Chodko aut sui suc cessors, de praescripta villa, nobis aut nostris haeredibus, quotiescunque ad expeditionem generalem in Terra Russiae vocatus fuerit, cum una hasta et uno sagitario cum armis bene praeparatis, in equis valentibus, tenebitur deseruire. Promittimus insuper praenominato Chodkoni ac suis successo- ribus, quod si captus vel capti fuerint, sub nostro Balmario (sic) in exercitu nostro, seu aliqua damna in equis interfectis perceperint ab hostibus nostris, ipsum vel ipsos ab hujusmodi captivitate, scitu tarnen proborum virorum, damnis singulis restituais, liberare. In cujus rei testimonium, praesentes scribi fecimus et nostri sigilli majoris munitione roborari. Actum et datum Jaroslaw, feria quinta post diem sanctae Luciae virginis gloriosae, anno domini millesimo trecentesimo septuagésimo tertio. Presentibus his strenuis: Bohyncono Magistro nostrae curiae, Merbathe de Odiowicze, Fenkone de Kunczowicze, Chodkone de liiblicz, Leone de Dworkowicz, Sienkone Castel lano Lamburgensi et Johanne de Glogouia nostro Prothonotario.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) CXXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/7ce2cffb-0608-468f-a497-9aee8bd08b08/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success