Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. XCVI. , S. 210
In nomine domini, amen. Ab humana facilius elabuntur memoria, que nec a voce testium, nec a scripti memoria recipiunt firmamentum. Nos igitur Lesko, Premislius et Cazimirus dei gracia Duces Cuiauie et domini Wladi- slauie omnibus presentibus et futuris, ad quos hoc scriptum deuenerit, volu- mus esse notum: Quod Obezano Clavigero de Sostuca(2), villam nostram Skothnijk(3) jure Theutonico, videlicet Maijdemburgensi, prout eandem a Comité Alberto dicto [Ganska] de Stuolna(4) tenuit, ut vero hereditario jure ipsam a nobis possidere se gaudeat, conferimus et presentibus confir- mamus, scultetiam cum quatuor mansis liberis sibi et suis successoribus jure hereditario perpetuo concedentes. De alijs autem mansis ibidem per fertonem usualium denariorum et per mensuram tritici, ad diem sancti Martini nobis
�?)refatus Scultetus exsoluere tenebitur annuatim. Tabernam unam cum suis iberis liberam perpetualiter possidebit. Causas, ut alij Sculteti in terra nostra, sua cum posteritate judicabit, máximas et minores. De judieijs, tarn magnis
(') E Sigismundi I. Regis Poloniae privilegio anni 1538, Petricoviae die 5 mensis Febru- arii Andreae Gulyacz Scultcto Skotnicensi collato, tabulant hanc Ducum Cuiaviensium confir- matam ad verbum referente, quod libro manu scripto LIV10 fol. 312. Magni tabularii publici Regni Poloniae insertum est.
(2\ Szostka sine dubio est parochiao Bronieviensis villa, in Regni Poloniae Cujaviensi territorio, regione vero Radziejeviensi non procul a Grusvicia sita, et villae Skotniki królewskie fere vicina.
(3) Skotniki królewskie et Skotniki zablotne in M. Ducatu Posnaniensi, et quidem in Bidgostiensi territorio regioneque Junivladislaviensi duae sunt villae parochiae Piascensis, in ipso Regni Poloniae connnio sitae. Privilegium supradictum Sigismundeum easdem Radzieje viensi districtui (qui dicebatur] tunc temporis adscriptas fuisse docet.
(4) Stwolno in M. Ducatu Posnaniensi parochiae Golejowcoviensis, Posnaniensis territorii et Krobiensis regionis pagus oppido Rawicz proximus. Cognomen Gqska, secundum tabulas anni 1298 et 1295 apud Dogielum (IV. 36) et apud Jabczyñskium (Archiv, theol. II. 99) descriptas, eundem Albertum loco testis referentes restituimus.
quam paruis, nostro ducatui duos assignabit denarios, pro se et suis tertium retinendo. Volumus etiam, si ex imperitia villanorum ibidem invenire Scabini sententias non valerent, quod jus et consuetudo in Cruswycza requiratur. Ut autem hec pagina robur obtineat perpétue firmitatis, ipsam nostrorum sigillorum munimine decreuimus communirj. Presentibus his testibus: Bar- thossio Judice Wladislaviensi, Joanne Subcamerario, Andrea Castellano Cruswicziensi, Pobislao Subjudice, domino Michale (sie) Capellano curie, Ple bano de Thurzna{b), Rosczassio Procuratore, et alijs quam pluribus fide dignis. Actum et datum in Wladislauia, in die beate Lucie, anno domini Millesimo tricentésimo tertio (6).
(*) Proximum est hic de pago parochiali Tuczno agi, qui in eadem Junivladislaviensi regione, ad lacum ojusdem nominis situs est
(e) Non tarn certi et expediti juris fuisse videtur communis provinciae Cujaviensis inter fratres coheredes divisio; de qua in tabula ab uno eorum, Lescone scilicet natu máximo Duce Guiaviae et domino Wyssogradiae anno eodem 1303 die 15 mensis Novembris profecta, pigne- rationem Michatoviensis territorii concernente, fit mentio. (Vide sis tabularn Nro 21 libro a doctiss. Stronczynio Varsaviae anno 1839 edito, qui „Wzory pism dawnych" etc. inscribitur, insertam), Siquidem posterior tabula nostra omnes adbuc fratres, Gujaviae Duces, ac si indivisi essent, insimul et promiscué negotia publica gessisse, docet; ita, ut Dlugossius (IX. 906) ab Johanne Voigtio [Geschichte Preussens T. IV. p. 189) injuste falsi incusari videatur. (Conf. ad tabularn Nr0 CI. exhibitam annotationem tertiam; nec non tab. anni 1318 in Lelevelii „Poczqt.
Îrawod. polsk. pag. 215 seqq.).—Ceterum, quod ad territorii Michatoviensis ab ordine fratrum eutonicorum in Prussia justam vel injustam acquisitionem adtinet, praedictum doctiss. Voiglium meminisse juvabit, id antiquo illius temporis jure et consuetudine Polonorum constitisse, quod alienatio quorumlibet, etiam inter coheredes dispertitorum bonorum patrimonii immobilium, nulla et irrita esset, nisi consensu agnatorum praecedente, ab aliquo facta fuerit. (Conf. Roepelli Geschichte v. Polen Pe Beilage).
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) XCVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/8cddbe7d-7fec-45d3-9b3c-bc2434b58599/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success