Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CLXXXIX. , S. 386
Current repository:
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CLXXXIX. , S. 386




(') E libro Metrica Regni dicto Nro XXUI. fol. 272.
— 339 —
cxc.
Cracoviae, anno 1469 cf. 19 mentis Iflaji.
Casimiras Rex Poloniae oppido ВоЫа in Terra Leopoliensi sito, Privilegium juris "thentonici lagdeburgensis largitnr (')•
In nomine domini, amen. Ad perpetuam rei memoriam. Casimirus dei gratia Rex Polonie, nec non terrarum Cracouie etc. Significamus tenore etc. Quomodo volentes opidi nostri Bobrka, in Terra Leopoliensi sili, con- ditionem faceré meliorem; ipsum de jure polonico, seu rutenico et quovis alio, in jus theutonicum transponimus et Iransferimus perpetuo duraturum, quod videlicet jus Maydemburgense nucupatur (sic). Remouentes ibidem omnia jura polonica, ruthenica et quevis alia, modos et consuetudines universas, que ipsum jus theutonicum plerumque perturbare consueuerunt, et sólita sunt Eximfmus insuper, absoluimus et perpétue liberamus omnes et singu- los opidi incolas predicti, opidanos, ab omni jurisditione et potestate, omnium Regni nostri palatinis (sic) castellanis, succamerarijs et capitaneis, judici- bus, subjudicibus, et quibusvis officialibus et ministerialibus eorundem: ut coram ipsis, aut ipsorum aliquo, pro causis tarn magnis, quam paruis, puta: furti, sanguinis, incendij, homicidij, membrorum mutilationis, seu quibusvis alijs enormibus excessibus, in quantum ciltati fuerint, minime respondebunt (sic), nec aliquas penas soluere tenebuntur. Sed ipsi opidani et incole, coram nobis vel suo aduocato, aduocatus vero coram nobisraet vel juditio nostro, dum tarnen per Iiteram noslram, sigillo nostro sigillatam, ciltalus fuerit: et hoc si in reddenda justitia negligens fuerit et remissus: tunc non aliter, quam coram jure theutonico de se querulantibus, responderé sit astrictus. In causis vero criminalibus et capitalibus superius expressis, aduocatus vero (sic) prefati opidi Bobrka ibidem pro tempore existens, habebil intra metas et granities judicandi, puniendi, sententiandi, corrigendi et diffîniendi, plectandi (sic) et condemnandi, plenam et omnimodam facultatem et potestatem: prout
(') E libro Metrica Regni dicto Nr° L1V. p. 182.
43*
hoc ipsum jus theutonicum, in omnibus suis punctis, clausulis, articulis, sententijs, capitulis et condilionibus postulat et requirit. Preterea forum annale seu nundinarum, bis in anno: primum videlicet in octava Corporis Christi, et aliud pro festo Sancti Francisci; septimanale vero ferijs tertijs singulis annis, ab omnibus et singulis mercatoribus, vecloribus, et cujuscum- que status, condilionis, sexus, vel gradus hominibus, in omnibus rebus cujuscunque generis vel speciei fuerint, statuimus, indicimus et ponimus, absque prejuditio et grauamine aliarum noslrarum ciuitatum et opidorum, exercendum et tenendum perpetuo et in euum: decernentes, quod, quicunque homines, ad dictum opidum Bobrka, cum rebus suis, vendendi aut emendi gratia accesserint et venerint, securilate nostra et nostrorum successorum plenaria, in accedendo et recedendo potianlur et gaudeant: nisi tales sint, quos jura non tuentur, et quibus mérito fide dignorum consortia denegantur. Postremo honorabilis Mathie de Starolomza, Rectoris ecclesie parrochialis in Bobrka, et Notarii Terre Halitiensis, fidelis nostri dilecti narratione didicimus: eum pro tuendis ecclesie sue juribus, que in priuilegio aduocati ibidem specia- liter sunt descripta et expressa, ipsa priuilegia aduocatie plerumque contigit (sic) quesiuisse et mendicasse. Ne igitur ob alienorum priuilegiorum mendica- tionem, memorata ecclesia in suis introitibus fraudaretur; jura ejusdem, que in dicti aduocati, ac sue aduocatie in Bobrka priuilegiis sunt expressa, in presentibus designari, et transsumi spetialiter volumus. Imprimis igitur, Privilegium antedictum conlinere videbalur: quomodo pro ipsa ecclesia parrocniali, et ejus rectoribus, duo lanei, nec non ortus, et area pro domo liberi ascribuntur et donanlur. Pro decima vero, de uno fertone polonicali statuit ipsum priuilegium responderij. Item decernit: quod Missalia, seu annone, alias Meschne de quolibet laneo possesso, per aduocatum et cme- tones, per unum^iruncum siliginis, et per secundum ^auene, nec non datio seu oólumbatio, de qualibet mensa, juxta quod in alijs civilalibus in Terra Russie situatis, solui sólita sunt, per incolas predicti opidi, et villarum ad ipsum pertinentium, cum efectu (sic) quomodolibet exoluantur, salua tarnen consuetudine in talibus hactenus obseruata. Harum, quibus sigillum nostrum presentibus est subappensum, testimonio literarum. Actum Cracouie, feria sexta ante Pentecostés próxima, anno domini millesimo quingentésimo (sic) sexagésimo nono. Presentibus reuerendo in Christo patre: domino Joanne
Episcopo, пе�? non magnificis et generosis: Joanne de Thanczijn Castellano Joanne de Pücza Palatino, Cracouiensibus; Stanislao de Ostrorog Calisiensi, Derslao de Rithfßanij Sandomiriensi, Palatinis; Kmitha de Vissnijcze Lubli- nensi, Joanne de Ritchffianij (sic) Regni Polonie Marsalco; Petro de Branijcze Biecensi, Stanislao de Schidlowiecz Zamouiensi, Castellanis; ceterisque quam pluribus fide dignis. Datura per manus Venerabilis Alberti de Zichlijn Cu- stodis Sandomiriensis, Gneznensisque et Poznaniensis Ecclesiarum Canonici, Regni Polonie Vicecancellarij, sincere nobis dilecti. Relatio ejusdem Vene rabilis Alberti de Zichlijn, Regni Polonie Vicecancellarij.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) CLXXXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/RegPolBullaePontificum/8d05425b-a30f-4a4f-982b-d1ab6e7cd976/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success